# Systema cosmicum 313

Galileo, Systema cosmicum, 313. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/313

Sin credit, autores illos, ad dictas refractiones non respexisse, fatendum erit, pariter eos errasse in determinandis omnibus illis rebus, quae non possunt absque modificatione refractionum ad perfectam exaequationem redigi. Quarum rerum vna est, altitudinum Polarium inuestigatio praecisa, quae communiter accipiuntur ex duabus altitudinibus Meridianis alicuius è numero stellarum fixarum semper apparentium: quae altitudines alterabuntur à refractionibus eodem plane modo, vt illae refractiones stellae nouae: ita vt altitudo Polaris exinde deducta vitiosa sit, eundemque defectum patiatur, quem autor ille altitudinibus stelle nouae assignatis t adscribit: vnde & stellae, & Poli eleuationes, pari errore, iusto sublimiores euadent. Verum hic error, quod ad praesens nostrum negotium pertinet, omnino nihil officit. Cum enim nihil aliud scire necesse sit, quàm differentiam inter duas distantias stellae nouae à Polo, dum inferior illa, & postea superior esset; clarum est, illas distantias easdem fore, posita alteratione refractionis communiter pro stella, & pro Polo, quae pro vtroque communiter emendatur. Haberet aliquod momentum, etsi debile satis, argumentum autoris, si fidem fecisset, altitudinem Poli assignatam fuisse praecisam, & immunem erroris à refractione dependentis, quem errorem deinde non cauerint iidem Astronomi in assignandis altitudinibus stellae nouae. Sed ille de hac re nos nondum certos reddidit: nec reddere forte poterat: & forte (quod credibilius est) ista cautela fuit ab obseruatoribus praetermissa. SAGR. Instantia illa sufficientissime mihi destructa videtur. Proinde dic mihi, quid ad hoc respondet, quod stella noua semper eandem à sibi vicinis stellis fixis distantiam obtinuit? SALV. Arripit similiter duo fila, quibus sustentetur, priore adhuc multò debiliora: quorum vnum refractioni itidem est alligatum, hoc minus firmiter, quod ait, refractionem operando in stellam nouam, eiusque situm vero altiorem efficiendo, incertas reddere distantias visas à veris, cum stellis fixis ei vicinis comparatas. Nec possum possum satis mirari, cur intelligere sese dissimulet, quod eadem fractio, eodem modo, in stella noua, vt in antiqua ei vicina, vim sul exercitura sit, & vtramque aequaliter euectura: ita vt per hoc quo dem accidens, interuallum inter ipsas nihil alterationis patiatur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
