# Systema cosmicum 317

Galileo, Systema cosmicum, 317. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/317

Nam si nego assumptum eius, hoc est, quod Vniuersum sit mobile, tum omnes demonstrationes ipsius intercidunt. Non enim nisi illud Vniuersum esse finitum terminatumque probat, quod est mobile. Sed ne disputationes accumulentur concedam in praesens, Mundum esse finitum, sphaericum, & habere suum centrum. Iam cum haec figura ac centrum concludatur argumento ducto à mobilitate, non nisi valde rationabile fuerit, si ex illis ipsis motibus circularibus mundanorum corporum, particularem inuestigationem situs proprii illius centri suscipiamus. Imo Aristoteles ipse tali ratiocinatione ac determinatione vsus, centrum Vniuersi facit idipsum, circa quod omnes sphaerae Caelestes voluuntur, & in quo globum terrestrem collocatum credidit. Iam dic mihi, Simplici, si Aristoteles euidendissimis conuictus experimentis, hanc suam dispositionem & ordinem Vniversi, ex parte permutare cogeretur, & fateri se deceptum in harum propositionum alterutra, vel terram in centro locari, vel sphaeras Coelestes circa hoc centrum moueri, vtram harum confessionum credis eum electurum esse? SIMP. Credo, si casus hic eueniret, quod Peripatetici SALV. Non quaero de Peripateticis, quaero de ipso Aristotele. nam quod ad illos, optime scio, quid sint responsuri. nimirum ipsi ceu reuerentissima & humilima mancipia Aristotelis, negarent omnes experientias, & omnes omnino obseruationes: quin & eas vel videre recusarent, neveras confiteri necesse haberent: dicerent potius, Mundum stare, vt scripsit Aristoteles, non autem vt vult natura. Nam vbi hoc eis autoritatis Aristotelicae praesidium ademeris, qua re vlterius instructos in aciem prodituros existimes? Ceterum dic mihi, quid sentias Aristotelem ipsum esse facturum. SIMP. Profecto non facile dixero, vtrum duorum inconuenientium pro minore sit habiturus. SALV. Noli, quaeso, voce hac vti, nec inconueniens appella, quod queat esse necessarium vt ita se habeat. Id fuit inconueniens, ponere velle terram in centro Caelestium reuolutionum. Sed cum nescire te profitearis, quam in partem inclinaturus sit Aristoteles; tum illum ego pro magni ingenii homine habeam, examinemus, vtra tiones Atristotelis prohantes. Vniuersum esse finitum, omnes etianescunt, negato, illud esse mobile. Arist. centrum Vniuersi constituit illud punctum, circa quod omnes sphaerae Calestes agitantur. Dubitatur de 2. propositionibus doctrinae sua repugnantibiis, quamnam admitteret Arist. alterutram concedere oactus. Conuenienritus est, Gr continens & contentum moticantur circa idem centrum quam circa diuersa.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
