# Systema cosmicum 318

Galileo, Systema cosmicum, 318. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/318

Si centrum Mundi est idem cum eo circa quod mouentur planetae; Sol. & non terras, in eo collocabitur. Obseruationes, è quibus colligitur. Solem & non terram esse in centro reuolutionum calestium. vtra duarum electionum rationi sit conuenientior, & eam Aristot lem recepturum fuisse statuamus. Vt ergo colloquium nostrum cessamus à principio, & ponamus in gratiam Aristotelis, Mundus (cuius de magnitudine non habemus sensatam notitiam vltra seque las fixas) tanquam figura sphaerica constantem, & motu circulau agitatum, necessariò & respectu figurae, & respectu motûs, habere centrum: cum praeterea certi simus, intra sphaeram stellatam esse multos orbes, vnos alteris cum suis stellis inclusos, qui mouentur circulariter; iam quaeritur, quidnam creditu dictuue sit rationabilius, istos orbes contentos inuicem, moueri circa idem Mundi centrum, an circa aliud longe satis ab isto remotum? Iam dic ea de re, Simplici, sententiam tuam. SIMP. Si huic vni praesupposito possemus inniti, sique, certo sciremus, aliud nihil occurrere posse quod nos in de deturbet; dixerim, esse multo rationabilius asserere, quod continens & partes contentae moueantur omnes circa commune centrum potius quin circa diuersa. SALV. Iam cum verum sit, quod centrum Mundi sit idem cum eo, circa quod mouentur orbes corporum mundanorum, hoc est, planetarum; certissimum est, non terram, sed Solem potius in centro Mundi collocatum inueniri. Vnde quoad hanc primam, simplicem, & generalem apprehensionem, locus medii ad Solem pertinet: ac terra tantum est à centro remota, quantum ab ipso Sole. SIMP. Verùm vnde argumentaris tu, non terram, sed Solem esse in centro conuersionis planetarum? SALV. Concluditur hoc ex euidentissimis, & proinde necessariò firmis obseruationibus, quarum illae maxime palpabiles sunt ad excludendam ab hoc centro terram, & collocandum ibi Solem, quod omnes planetae deprehenduntur modò viciniores terrae, modò remotiores ab ea, differentiis tam enormibus, vt v. gr. Venus remotissima, sexies remotior à nobis inueniatur, quam si est vicinissima: & Mars octuplo altiorem distantiam in vno quàm altero starum obtineat. Vide iam, an Aristoteles parum deceptus fuerit, dum eos semper à nobis aequaliter esse remotos credidit. SIMP. Quibus deinde probas indiciis, quod motus eorum sint circa Solem? SALV. In superioribus tribus planetis, Marte, Ioue, & Siturno, petitur argumentum ex eo, quod semper vicinissimi terrae deprehenduntur, cum sunt in oppositione Solis; & remotissimi, si ad coniunctionem properant: & haec appropinquatio ac elongatio tantum infert, vt Mars vicinus, sexagies maior appareat, quàm cum Mutatio fiest remotissimus.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
