Latin
321
Galileo, Systema cosmicum 321
Unproofread scanNot analysed yet
Constitutis hisce duobus, oportet vt de Veneris acommodando corpore cogitemus ea ratione, vt status &motus eius iis satisfacere possit, quae per sensatam experientiam de illis edocemur. In memoriam ergo tibi reuoca, quae vel è praecedentibus colloquiis, vel obseruationibus propriis, accidere in illa stella didicisti: ac deinde locum ei quem conuenire putaueris assigna. SIMP. Posito, veras esse apparentias abs te narratas, &mihi quoque in libello conclusionum lectas, quod scilicet ista stella nunVenus maquam à Sole digrediatur vltra certum ac determinatum interuallum xima versus 40. &tot graduum, sic vt nunquam attingat non modò Solis oppoconiunctionem sitionem, sed neque quadratum, ac ne quidem sextilem aspectum: Sespertinam, praeterea, quod eadem vno tempore quadragies maiorem sese quam &minimae versus maaltero monstret, maximam scilicet, quando retrograda tendit ad contutinam. iunctionem vespertinam Solis, &minimam, si motu directo pergit ad coniunctionem matutinam: denique si verum est, illam, cum apparet maxima, corniculatam gerere speciem, at quando minima, perfecte rotundam; si, inquam, huiusmodi apparentiae verae sunt, non video qui possimus effugere, quin affirmemus, hanc stellam per Concluditur, circulum conuerti circa Solem, cùm de illo circulo, nullo modo dici necessariò possit, quod terram ambiat ac intra se contineat, multo minus quod Veneris orbiSole sit inferior, hoc est, inter Solem ac terram locatiis, nec etiam tam ambire quod Sole superior. Non potest ille circulus ambire terram; quia Ve Solem. nus nonnunquam opponeretur Soli: non potest esse inferior; quia Venus circa vtramque cum Sole coniunctionem appareret falcata: denique nec superior esse potest; quia rotunda semper appareret, &nunquam corniculata. Proinde sedem suam Veneri metaturus, signabo circulum CH. circa Solem, qui non vnâ terram amplectatur. SALV. Venere nacta locum suum, de Mercurio porro sollicitisimus oportet, qui cum, vt nosti, semper in vicinia Solis commoretur, multo minùs Venere ab eo elongatur. Ergo considera, quem ei locum assignare conueniat. Concluditur SIMP. Dubitandum non est, illum vt Veneris aemulum, or Mercurii rebita minore intra Veneris orbem conclusa, &Solem tamen ambienuolutionem te, sede commodissima locari, maxime cum eum esse Soli propin fieri circa quum, argumento &indicio firmissimo sit viuacitas splendoris ipsius, Solem, intra Veneris orsupta Veneris aliorumque Planetarum. Quo fundamento nixi, cir bitam. culum eius signabimus notatum characteribus BG. SALV. Martis orbita necessarii Solem iuxta ac terram comprehendit. Lupiter &Saturnus ipsi quoque terram Solemque circumdant.