# Systema cosmicum 322

Galileo, Systema cosmicum, 322. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/322

Propinquitas & remotio trium superiorum planerarum infert duplum distantiae terrae a Sole. Diuersitas apparentio magnitudiuis minor est in Saturno quàm lone, & in Ioui quàm Marre, & quare Orbis Lunae terram amplectitur. Selem non ttem. SALV. Marti deinde quem tribuemus locum? SIMP. Mars, cum veniat ad oppositionem Solis, necessaris est, vt amplectatur orbitâ suâ terram: sed & hoc necessarium esse u deo, vt amplectatur vna Solem. Nam si venit ad coniunctionem cu Sole, si non super, sed subter illum incederet, corniculatus appareret instar Veneris & Lunae: atqui semper ille rotundam speciem exhibet. Est ergo necessarium, vt circulo suo non minus Solem, ac terram includat. Et quia dixisse te memini, Martem Soli oppositum, sexagies maiorem videri, quàm coniunctioni propinquum; his apparentiis optime videtur accommodari circulus circa centrum Solis, com plexus vnâ terram: cuiusmodi circulum insignio litteris DI. vbi Mars in puncto D. terrae vicinissimus, & Soli est oppositus: sed in puncto I. Soli coniunctus, à terra longissime distat. Et cum eaedem apparentiae obseruentur in loue & Saturno, licet multò minori di uersitate in loue quàm in Marte, & adhuc minore in Saturno quàm in loue; mihi videor intelligere, hosce quoque planetas concinnesatis locatum iri, descriptis circa Solem duobus circulis, priore pro lone, cum notis EL. altero superiore pro Saturno, cum notis FM. SALV. Tu vero te hactenus egregie gessisti. Et quoniam (vti vides) maximam minimamque trium superiorum à terra distantiam metitur duplum distantiae interterram & Solem, hinc diuersitas maior fit in Marte quàm in loue; cum circulus Martis DI. minor sit circulo louis EL. similiterque quia idem louis circulus EL. minor est circulo Saturni FM. eadem diuersitas adhuc minor est in Saturno quàm in loue: atque hoc apparentiis exacte respondet. Restatiam, vt de loco Lunae assignando cogitationem suscipias. SIMP. Eandem sequendo methodum, quae mihi videtur esse certissima, cum videamus, Lunam & coniunctioni & oppositioni Solis obnoxiam esse, concedamus oportet, orbitam ipsius, complexu suo terram includere: nec tamen est necesse, vt Solem complectatur. Nam ita si tenderet ad coniunctionem, vultum non falcatum, sed rotundum semper ac lumine plenum ostenderet. Praeterea nunquam sui inter ipsum ac nos interpositione produceret eclipsin, vt saepe facit. Necesse igitur est, circuium ei tribuere qui terram ambiat; cuiusmodi esset iste NP. sic vt constituta in P. nobis ex terra A. appareat coniuncta cum Sole, vnde nonnunquam eum eclipsare possit: atin N. posita conspiciatur opposita Soli, in eoque statu terrenam vmbum incidere possit, & obscurari. SALV. Iam quid, Simplici, stellis fixis faciemus?

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
