# Systema cosmicum 323

Galileo, Systema cosmicum, 323. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/323

anne sparremus illas per immensas Vniuersi abyssos, in diuersis à quocunque determinato puncto distantiis: an vero collocabimus in superficie aliqua sphaericè circa centrum suum extensa, sic vt earum vnaquaeque ab eodem centro distet aequaliter? SIMP. Malim incedere media via, iisque assignare orbem descriptum circa determinatum aliquod centrum, & duabus sphaeicis superficiebus comprehensum, vna scilicet altissima concaua, & altera inferiore conuexa, intra quas constituerem innumerabilem stellarum multitudinem, sed in diuersis tamen altitudinibus. & haec posset appellari sphaera Vniuersi, in se continens orbes planetarum à nobis iam designatos. SALV. Hactenus ergo, Simplici, corpora mundana, iuxta distributionem Copernici exacte ordinauimus, idque tuapte manu factum est: quin hoc amplius, omnibus attribuisti motiones proprias, excepto Sole, terra & sphaera stellata: & Mercurio cum Venere dedisti motum circularem circa Solem, sic vt terram orbitae suae ambitu non complectantur. Circa eundem Solem fac moueri tres superiores, Martem, Iouem & Saturnum, comprehendendo terram inter circulos eorum. Luna deinde non potest alia ratione moueri, nisi circa terram, non complectendo Solem: quibus de motibus tibi quoque cum ipso Copernico conuenit. Nunc inter Solem, terram, & sphaeram stellatam tria decidenda restant: hoc est, quies, quae terrae competere videtur: motus annuus sub Zodiaco, qui apparet esse Solis: & motus diurnus, qui apparet esse sphaerae stellatae, sic vt partici petur ceteris Vniuersi partibus omnibus, excepta terra. Et cum ve rum sit, quod omnes orbes planetarum, dico Mercurii, Veneris, Martis, Iouis, & Saturni, moueantur circa Solem tanquam suum cen trum; tantò rationabilius esse videtur, quietem esse Solis potius quàm terrae, quantò rationabilius est, sphaerarum mobilium cen trum quiescere, quàm alium aliquem locum à centro remotum. Ter rae itaque, vt quae constituitur in medio partium mobilium, dico inter Venerem & Martem, quorum illa reuolutionem suam nonem mensibus, hic biennio conficit, admodum concinne potest attribui motus annuus, quiete Soli relicta. Quod si sic habet, sequitur per necessariam consequentiam, quod diurnus quoque motus terrae sit tribuenStellarum fixarum situatio prababilis. Vniuersi sphaera qualis existimanda sit. Quies, motus annum. & diurnus. distribus debent inter Solem, terram, & Firmamentum. In sphaera mobili probabilius est. centrum eius esse stabile. quàm aliam quamcunque partem. Si terrae motus annuus tribuatur. tribuendus eidem etiam erit diurnus. Fabulae plusquam pueriles, quae idio tis in opinione de terrae stabilitate retinendis sufficiunt. tribuendus.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
