Latin
326.6 to 326.7
Galileo, Systema cosmicum 326.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hae sunt illae difficultates, quae faciunt vt mirer, Aristalchum &Copernicum, qui fieri non potest quin eas aduerterint, cum tamen soluere non possent, nihilominus retentos contrariis rationibus aliis, his quae ratio dictabat, adeo firmiter in haesisse, vt confidenter affirmarint, Vniuersi structuram non posse aliam quàm à re designatam habere figuram. Occurrunt hic plures aliae grauissimae pulcherrimaeque difficultates, à mediocribus ingeniis haud ita solutu faciles, at penetratae tamen à Copernico declarataeque, quas adducemus inferius, vbi prius responderimus ad alias aliorum obiectiones Dog. iectiones, huic Hypothesi contrarias. Iam vt aggrediamur declarationes &responsiones ad tres adductas grauissimas obiectiones affirmo, priores duas non modo non aduersari Copernicano Syste mati, verùm etiam eidem vehementer &absolute fauere. Nam &Mars &Venus inaequalem sibi ipsis magnitudinem exhibent pro assignatis proportionibus: &infra Solem locata Venus in falcem curuatur, &eodem praecise modo sicuti Luna, phases suas habet.