# Systema cosmicum 33-2

Galileo, Systema cosmicum, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/33-2

En illas: Alterabile, inalterabile; patibile, impatiSAGR. generabile, ingenerabile; corruptibile, incorruptibile. bile; SIMPL. Omnino maxime contrariae sunt. SAER. Cùm hoc ita sit, & interim verum quoque sit, quod corpora Caelestia sint ingenerabilia & incorruptibilia, inde probo, necessariò corpora Caelestia esse generabilia & corruptibilia. SIMP. Hoc verò non potest non esse Sophisma quoddam. SAGR. Audi priùs argumentum, ac dein demum ei nomen indito, idemque soluito. Corpora Caelestia cùm sint ingenerabi lia & incorruptibilia, per naturam habent sua contraria, quae sun corpora generabilia & corruptibilia. Iam autem vbi est contrarie tas, ibi est generatio & corruptio. Ergo corpora Caelestia sunt gene rabilia & corruptibilia. Nonne dixi tibi, nil aliud quàm Sophisma hoc esse SIMP. posse? Est illud ex eo cornutorum argumentorum genere, quae Soritae dicuntur. Quale est Cretensis cuiusdam illud, qui dicebat, omnes Cre tenses esse mendaces. Vnde, cum ipsemet Cretensis esset, Cretenses mendaces dicendo, mendacium dicebat. Ergo necesse est, Cretenses esse veridicos: & per consequens, idem ille Cretensis est veridicus: & propterea, Cretenses mendaces dicendo, verum dixit: & compraehendendo Sogle Inter corpora caelestia non est con trarietas. Contraria quae sunt caussa corruptionis, non resident in illo ipso corpore quod corrumpitur. Corpora Caelestias tangunt Elemen ta; sed non Gicißim al sis tanguntur. dendo seipsum tanquam Cretensem, eundem necesse est esse mendacem. Atque hoc genere sophismatis in insinitum, sine conclusione ad idem regyrando, proceditur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
