# Systema cosmicum 33

Galileo, Systema cosmicum, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/33

Quomodolatere te posset, contrarietates perpetua inter sese pugna committi, & mutari Terram in Aquam, Aquam conuerti in Aerem, Aërem in Ignem, ac iterum Aërem in nubes, in pluuias, grandines tempestatesque condensari? SAGR. Nos vero haec vtique videmus, & propterea volumus tibi concedere ratiocinationem Aristotelis, quod ad hanc partem generationis & corruptionis à contrariis factae. Sed si per easdem illas propositiones Aristoteli concessas ostendero, caelestia corpora non minus ac Elementaria, esse generabilia & corruptibilia, quid tum dices? SIMPL. Dicam, fecisse te quae factu sunt impossibilia. Dic mihi, Simplici, numquid affectiones istae sunt SAGR. inter se contrariae? Quas ais affectiones? SIMPL.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
