# Systema cosmicum 332

Galileo, Systema cosmicum, 332. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/332

Tales enim apparerent ei, qui ex loue illos respiceNella Medicea sunt ret: siquidem per se tenebrosi sunt, & à Sole lumen recipiunt. Id quasi quaquod inde manifestum est, quia luminis eclipsin patiuntur, cum intuor Lunae trant in conum vmbrae louis: cumque eorum hemisphaerium illud circa Iouem tantùm illuminetur, quod versus Solem spectat; nobis extra eorum orbem constitutis, & Soli vicinioribus, totę lucidae semper apparent sed si quis in loue moraretur, luminosae totae viderentur, sressent in partibus superioribus orbitarum suarum: sed in partibus inferionbus, hoc est, inter louem & Solem; è loue apparerent falcatae: & in summa, Iouialibus easdem mutationes figurarum facerent, quas terrestribus nobis facit Luna. Vides iam, quàm mirabiliter Copernicano systemati consonent istae tres chordae, quae à principio dissonare videbantur. Hinc interea Simplicius intelligere poterit; quanta probabilitate concludi queat, non terram, sed Solem esse centrum Et quia terra collocatur inter corpora conuersionis planetarum. mundana, quae absque vllo dubio circa Solem mouentur, hoc est, supra Mercurium & Venerem; & sub Saturno, loue; ac Marte, quid ni probabilissimum pariter esset, & forte concessu necessarium, ipsam quoque vnâ in gyrum agi? SIMP. Haec accidentia magna adeo sunt atque conspicua, vt fieri nequeat, quin Ptolemaeus, eiusque sectatores alii, cognitionem eorum habuerint: & si habuerunt, necessarium item est, vt modum etiam inuenerint, de talibus tamque sensatis apparentiis rationem reddendi sufficientem, eamque satis congruam & verisimilem, cum à tot hominibus tam longo tempore recepta fuerit. Principalis SALV. Valde bene disseris: verum scito, quodprincipalis scopus Astroscopus purorum Astronomorum sit, reddere solummodo rationem nomorum est, apparentiarum in corporibus caelestibus, iisque, & motibus stellareddere rationem ap. rum adaptare tales structuras & compositiones circulorum, vt moparentiarum. tus secundum illas supputati, iisdem apparentiis respondeant: nec magnonagnopere curant, si admittant exorbitantiam aliquam, reipsa, aliis Et ipse Copernicus aespectibus, difficultatis nonnihil habentem. scribit, se primis studiis suis restaurasse scientiam Astronomicam super iisdem Ptolemaei suppositionibus, & hac ratione motus planeitarum emendasse, vt calculus apparentiis, & apparentiae calculo, exactissime responderent; ita tamen, vt separatim planetas singulos ac ciperet.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
