# Systema cosmicum 333

Galileo, Systema cosmicum, 333. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/333

Subiungit autem, cum postea totam structuram fabricarum particularium componere vellet, inde resultasse monstrum & Chimaeram quandam compositam è membris nulla prorsus inter se proportione cohaerentibus, ac penitus incompatibilibus, ita vt quantumuis satisfactum esset Astronomo mere calculatori, non tamen satis fieri sibi pateretur nec acquiesceret Astronomus. Philosophus. Et quia probe intelligebat, si per falsas in natura hypotheses saluari possent apparentiae caelestes, multo melius idem obtineri posse à veris hypothesibus: ideoque diligenter inquirere coepit, an aliquis ex antiquis celebrioribus hominibus mundo attribuisset aliam structuram, quàm Ptolemaei illam vulgo receptam: cumque deprehendisset, Pythagoricos nonnullos peculiariter attribuisse terrae conuersionem diurnam, & alios motum insuper annuum; cum hisce duabus suppositionibus conferre coepit apparentias & particulares motus planetarum: quae omnia ei prompte sub manum veniebant: cumque videret, Vniuersum suis partibus mirabili facilitate correspondere; nouum hoc systema fuit amplexus, in eoque acquieuit. SIMP. Quae vero in Ptolemaico systemate sunt exorbitantiae, vt non multo maiores inueniantur in isto Copernicano? SALV. In Ptolemaico morbi sunt, & in Copernicano medicamenta eorum. Ac initio numquid omnes Philosophorum sectae magnam hanc vocabunt inconuenientiam, quod corpus aliquod in gyrum mobile; moueatur irregulariter super proprio centro, & regulariter super alio aliquo puncto? Atqui tales motiones difformes extant in fabrica mundi Ptolemaica: sed in Copernico motus omnes sunt aequabiles circa proprium centrum. In Ptolemaeo necesse est assignare corporibus caelestibus motus contrarios, & facere, vt omnes tendant ab Ortu in Occasum, ac eodem plane tempore ab Occasu in Ortum: atqui apud Copernicum omnes reuolutiones caelestes. versus vnam eandemque plagam eunt, videlicet ab Occidente in Orientem. Sed quid dicemus de motibus planetarum apparentibus, Copernicus instaurat A, stronomi.in Hypothesi Ptolemas retenta. Quid Copernicum impulerit. Cat suum systema stabilires. Inconuenientiae, quibus laboras Ptolemaicum systema. Maximum pro Copernico argumentum est, quod stationes & retrogreßiones è motibus planetarum tolluntur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
