# Systema cosmicum 337

Galileo, Systema cosmicum, 337. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/337

Et huius quidem effectus miraculosi qui manifestam rationem reddiderit, primus Nicolaus Copernicus extitit. Verùm alterius cuiusdam effectûs, isto non minus admirandi, & nodo solutu difficiliore intellectum humanum ad admittendam annuam illam conuersionem, & globo nostro terrestri transcribendam, stringentis, noua & inopinata coniectura nobis praebetur ab ipso Sole, qui prae se fert, noluisse se vnum subterfugere attestationem insignis adec conclusionis: sed tanquam testis omni exceptione maior, separatim audiri voluit. Audi ergo rem, & profunde, & noue mirabilem. Primus inuentor & obseruator Macularum solarium, vt & aliarum omnium nouitatum caelestium, fuit Academicus noster Lynceus; atque illas detexit anno 1610. dum adhuc in Gymnasio Patauino Mathemata profiteretur; & cùm ibi, tum Venetiis, ea de re locutus est cum diuersis, quorum nonnulli adhuc viuunt: & anno post spectandas illas exhibuit Romae multis Magnatibus, sicut ipse asse nt in prima epistolarum suarum ad Marcum Welserum, Duumuirum Augustanum. Atque is primus extitit, qui contra opiniones nimis timidorum, ac nimis pertinaciter pro inalterabilitate Caeli luctantium, affirmauit, illas maculas esse materias, quae breui tempore producerentur dissoluerenturque: quae, quoad locum, contiguae essent corpori Solis, & circa eundem voluerentur, aut ab ipso globo Solari circumlatae, qui in seipsum, circa proprium centrum, spatio quasi menstruo reuoluatur, conuersiones suas absoluerent: quem motum initio putaui fieri à Sole circa Axem erectum ad planum Ecli pticae: siquidem arcus descripti ab ipsis Maculis super discum Solis apparebant oculo nostro tanquam lineae rectae, & ad Eclipticae planum parallelae; quae propterea alterabantur in parte quarundam motionum accidentariarum, vagantium & irregularium, quibus illae sunt subiectae, & per quas tumultuariè sineque ordine aliquo inter sese mutant situm, & iam multae simul accumulantur, modo rursum disgregantur, nonnullae in plures partes diuiduntur, & in figutis vtplurimum insolitas & mirabiles abeunt. Et quamuis inconstantes Motus annus terra aptißimus ad reddendam rationem exorbitantiarum quinque Planetarum. Sol ipse testificatur, motum annuum competere terrae. Academicis Lynceus primus inuentor Macularum solarium, aliarumque caelestium noSitatum omnium. Historia progressuum Academici longo tempore institutorum circa obseruationes Macularum solarium.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
