Latin
342
Galileo, Systema cosmicum 342
Unproofread scanNot analysed yet
quod hic id terminator transiturus sit per Polos EI. intelliges, idipsum eueni rum esse in transitibus Macularum, vt scilicet appareant omnes fal per lineas rectas. Sed cum id accidens locum non habeat, nisi tanque minator transeat per Polos EI. terminator autem ille de momenquam in momentum, propter motum annuum terrae mutetur; ideoque momentaneus est eius transitus per Polos fixos EI. &per consequens, momentaneum est tempus quo apparent directi motus ipsarum Macularum. Ex hactenus dictis hoc quoque discimus, cum apparitio &principium motûs Macularum ex parte F. procedat versus G. quòd transitus illarum fiant à sinistra, &ascendant versus dextram. Sin vero terra ponatur in parte diametraliter opposita; apparitio Macularum erit quidem ad sinistram obseruatoris: transitus autem descendet versus dextram F. Fingamus iam, terrae situm per quadranten à praesenti statu abesse, signemusque in hac altera figura terminatorem ABCD. &axem, sicut &priùs, AC. per quem transiret planum nostri Meridiani, in quo plano esset etiam Axis reuolutionis Solis, cum suis Polis, vno versus nos, hoc est, in Hemisphaerio apparente, quem Polum repraesentabimus puncto E. &alter incidet in Hemisphaerium occultum, qui notetur litera I. Inclinando igitur axem EI. cum superiori parte E. versus nos, circulus maximus descriptus à conuersione Solis erit iste BFDG. cuius medietas à nobis conspecta, scilicet BFD. non amplius nobis apparebit vt linea recta, cum eius Poli EL non sint in circumferentia ABCD. sed exhibebit se incuruatam, &conuexitate sua spectantem versus partem inferiorem C. Et est manifestum, idipsum appariturum esse de omnibus circulis minoribus parallelis ad maximum BFD. Intelligitur etiam, terram huic statui diametraliter oppositam, sic vt videat alterum Solis Hemisphaerium, quod nunc occultum est, visuram esse de eodem circulo maximo partem DGB. incuruatam, conuexitate sua versam ad partem superiorem A. &iter Macularum in his constitutionibus incedet primo per arcum BFD. &deinde per alterum arcum DGB. earumque primae apparitiones &vltimae occultationes factae circa puncta BD. erunt in aequilibrio, nec magisvel minus eleuatae, quàm illae. Sed si terram poneremus in tali Eclipticae loco, vt neque finitor ABCD. nec Meridianus AC.