Latin
344
Galileo, Systema cosmicum 344
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hae sunt admirabiles mutationes, quas mihi signisia uit hospes meus, de tempore in tempus apparituras esse in progre bus Macularum solarium, dummodo verum esset, quod motus annuus terrae competat, quodque Sol constitutus in centro Ecliptice reuoluatur in seipsum, circa Axem non erectum, sed inclinatum ad planum ipsius Eclipticae. SAGR. Sat bene capio consequentias istas, &melius, opinor, eas imprimam imaginationi, si contulero cum globo ad talem inclinationem accommodato, &postea diuersis è locis aspecto. Restat iam vt nobis dicas, quisnam euentus consequentias illas imaginatione conceptas fuerit secutus. SALV. Secutum hoc est, vt continuatis per complures menses obseruationibus diligentissimis, accuratissimeque notatis variarum Macularum transitibus, in diuersis anni temporibus, euentus praedictionibus exacte respondere depraehenderentur. SAGR. Si haec, Simplici, vera sunt, quae Saluiatus exposuit (neque vero dictis eius non habenda fides) solidis argumentis, magnis coniecturis, &firmissimis experimentis opus habebunt Ptolemaici &Aristotelici, quò tanti ponderis obiectionem refellant, &opinionem suam ex vltimo exitio eripiant. SIMP. Parcius ista, mi Domine. nondum enim forsan eb peruenisti, quò putas. Etsi namque materiam illam discursûs à Saluiato facti nondum plenè satis intelligam: non inuenio tamen, quod mea Logica, dummodo ad formam respicio, me doceat, quod talis argumentandi ratio necessitatem vllam inducat pro hypothesi Copernicana concludendi, scilicet pro stabilitate Solis in centro Zodiaci, &mobilitate terrae per circumferentiam eius. Nam etsi verum est, quod posita tali conuersione Solis, &circuitione terrae, necessariò haec vel illa mirabilia in Maculis solaribus animaduerti debeant: non tamen propterea sequitur, quod per conuersum argumentando, è macularum insolitis accidentibus necessario concludi debeat, terram moueri per circumferentiam, &Solem in centro Zodiaci esse positum. Nam quis mihi fidem faciet, insolita talia non etiam in Sole mobili per Eclipticam obseruari posse ab habitatoribus terrae stabilis in centro Eclipticae?