# Systema cosmicum 346

Galileo, Systema cosmicum, 346. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/346
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/346

Deinde necesse erit dicere, quod Axis solaris conuenie nis non sit parallelus ad Axem Eclipticae; quod est idem, ac si du mus, quod non sit erectus perpendiculariter supra planum Eclip cae. Nam si talis esset, transitus Macularum fieri nobis appareren per lineas rectas, & Eclipticae parallelas. Est igitur Axis ille inclinatus; cum transitus vt plurimum appareant facti per lineas curuas Tertio loco dicere necesse erit, inclinationem illius Axis non esse fixam, neque continue versus idem punctum Vniuersi directam, sed de momento in momentum directionem mutare. Nam si pendentia respiceret continue versus idem punctum, tunc transitus Macularum apparentiam nunquam mutarent: sed recti vel curui, sursum deorsumue deflexi, adscendentes vel descendentes, pro vt semel apparerent, tales apparerent semper. Itaque fateri cogimur, hunc Axem esse conuertibilem: & interdum inueniri in plano circuli extremi terminantis Hemisphaerium apparens: interdum inquam, si transitus Macularum apparent facti per lineas rectas, & magis, quam vnquam pendentes, id quod bis per annum accidit: deinde vero interdum inueniri in plano Meridiani obseruatoris, eo modo, vt vnu Polorum ipsius incidat in solare Hemisphaerium apparens, & alter in occultum, & vtrique distent à punctis extremis, seu, quod idem est, à Polis alterius Axis solaris, qui sit parallelus ad Axem Eclipticae (quem secundum Axem necessariò globo Solis oportebit assignare, distent inquam tantum, quanta est inclinatio Axis reuolutionis Macularum: & praeterea, quod Polus cadens in Hemisphaerium apparens, vna vice sit in parte superiore, & altera in inferiore. Ita enim accidere, necessarium nobis praebent argumentum ipsi transitus, cum sunt in aequilibrio, & in maxima sua curuitate, conuexo eorum modò spectante versus inferiorem, modò versus superiorem partem disci solaris. Et quia hi status continue mutantur, sic vt inclinationes & incuruationes iam maiores, mox minores fiant; & interdum reducantur illae ad aequilibrium perfectum, & istae ad perfectam directionem; necessariò ponendum erit, eundem Axem reuolutionis menstruae Macularum habere propriam suam conuersionem, per quam Poli eius describant duos circulos circa Polos alterius alicuius Axis, qui propterea (vt dixi) Soli erit assignandus; quorum circulorum semidiameter respondeat quantitati inclinationis eiusdem Axis. Et est necessarium, vt tempus eius periodicum anno constet, quia scilicet hoc ipsum tempus est, in quo restituuntur omnes apparentiae & diuersitates in transitibus Macularum. Quod autem conuersio huius Axis fiat super Polis alterius Axis, qui parallelus est Axi Eclipticae, & non circa alia puncta; eius rei manifestum praebent indicium maximae inclinationes, & maximae incuruationes, quae semper eiusdem sunt magnitudinis.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
