# Systema cosmicum 347

Galileo, Systema cosmicum, 347. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/347

Vnde tandem, ad terram in centro stabilem retinendam, necessarium erit attribuere Soli duos motus circa proprium centrum, super duobus distinctis Axibus, quorum vnus conuersionem suam finiat anno, & alter suam minus quàm menstruo spatio; quod assumptum intellectui meo valde durum occurrit, & quasi impossibile: atque hoc ex eo dependet, quod attribus debent eidem corpori solari duo alii motus circa terram, super diuersis Axibus, quorum motuum vno describatur Ecliptica per annum, altero vero formentur spirae vel circuli paralleli ad Aequinoctialem singulis diebus respondentes. Vnde nulla apparet ratio, cur tertius ille motus, assignandus globo Solis in se ipsum (non loquor de illoquasi menstruo, qui Maculas circumducit: sed est mihi sermo de altero, qui Axem & Polos huius menstrui transferre debet) periodum suam finire debeat vno potius anno, tanquam dependens à motu annuo per Eclipticam, quàm viginti quatuor horis, tanquam dependens à motu diurno super Polis Aequinoctialis. Scio quae à me dicuntur, in praesens esse satis obscura: sed manifesta fient, quando loquemur de tertio motu annuo, à Copernico terrae assignato. Iam si quatuor isti motus, inter sese adeò non congruentes (quos omnes eidem corpori solari necessariò tribuere oporteret) reduci possint ad vnum solum, eumque simplicissimum, assignatum Soli, super Axe nunquam alterabili, ita vt milla facta mutatione in motibus propter tot alias caussas assignatis globo terrestri, adeo facile saluari possint tot mirabiles apparentiae Macularum solarium; sanè conditio ista non temere videtur aspernanda. Atque haec, Simplici, sunt ista, quae hactenus in mentem venerunt amico nostro, & mihi, vt produci possint in explicatione illius apparentiae, à Copernicanis & à Ptolemaicis, ad defendendas opiniones suas. Tu inde selige quidquid iudicium tuum tibi persuaserit. SIMP. Ego me minime idoneum agnosco, qui tanti momenti Et quod ad meum iudicium, neuua menti decisionem suscipiam.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
