# Systema cosmicum 351

Galileo, Systema cosmicum, 351. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/351

distantiam, & minus adhuc in Saturno, cum is à loue remotior sit, animaduertatur) in stellis fixis insensibilem esse propter earum immensam à nobis distantiam, respectu distantiae louis aut Saturni Hîc illius opinionis aduersarii insurgunt, & ponentes nominatam illam insensibilitatem Copernici, velut acceptam ab eo prore, quae simpliciter & absolute nulla sit, & subiungentes, stellam fixam, et iam è minoribus quamcunque, sensibilem tamen esse, cum cadat sub sensum visûs; rationes subducunt, aliorum falsorum assumptotum interuentu, & concludunt, necesse esse in doctrina Copernici admittere, stellam aliquam fixam multò maiorem esse toto orbe maIam ad detegendam vanitatem totius huius progressus, o gno. stendam ego, quòd posito, stellam fixam sextae magnitudinis, non esse Sole maiorem, veraci demonstratione concludatur, distantiam ipsarum stellarum fixarum à nobis euadere tantam, vt sufficienter praestare possit, ne in ipsis notabilis appareat motus annuus terrae qui tamen in planetis magnas & obseruabiles adeò variationes efficit; simulque distincte monstrabo magnas fallacias in assumptis aduersariorum Copernici. Ac initio suppono cum ipso Copernico, concordantibus etiam aduersariis, quod semidiameter orbis magni, hoc est, distantia terrae à Sole, contineat 1208. semidiametros ipsius terrae. Deinde pono, iisdem adsentientibus, & adstruente veritate, diametrum ap parentem Solis in eius mediocri distantia, esse gradum dimidium circiter, hoc est, minuta prima 30. quae sunt 1800. secunda, hoc est, 108000. tertia. Et quia diameter apparens alicuius stellae fixae primae magnitudinis non est maior. secundis, hoc est, 300. tertiis, (atque hîc & diameter fixae sextae magnitudinis constat 50. tertiis ergo diaaduersarii Copernici maximum errorem committunt) neter Solis continet diametrum stellae fixae sextae magnitudinis Litigiosi in caussa mala. Goculam ab aduersa parte fortuito prolatam arripiunt & interpretantur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
