Latin
356
Galileo, Systema cosmicum 356
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero depraehendemus, extremitatem paginae candidae detectam apparere, necessarium id erit argumentum, radios visuales non ex vno solo puncto emanare. Vt autem à nigra pagina candidam occultari facias, oculum admouere propius oportebit: quo vsque eò admoto, donec pagina media remotam occupet, ¬ato spatio, quo necesse fuit appropinquare; quantitas huius appropinquationis erit mensura certa, quàm procul ab oculo verus concursus radiorum visualium in hac operatione fiat: ac insuper habebimus diamenum pupillae, siue etiam illius foraminis vueae, vnde radii visuales exeunt. Talis enim illa pars erit latitudinis chartae nigrae, qualis est distanta à concursu linearum productarum ab extremitate chartae vsque ad locum, vbi constitit oculus, cum prius videret occultari chartam remotam ab intermedia, qualis inquam est illa duarum inter se chartarum distantia. Et proinde, si velimus exquisite metiri diametrum apparentem alicuius stellae; obseruatione supradicto modo facta, necesse est, comparationem instituere diametrifuniculi cum diametro pupillae; &inuento, v. gr. diametrum funiculi esse quedruplam ad diametrum pupillae, &distantiam oculi à funiculo esse, exempli caussa, 30. cubitorum; dicemus, verum concursum linearum productarum à terminis diametri stellae ad terminos diametri funiculi, remotum esse à funiculo 40. cubitis, quia sic obseruabitur, vt par est, proportio inter distantiam funiculi ad concursum dictarum linearum, &distantiam ab eodem concursu ad oculi locum, quae eadem esse debet cum illa, quae inter diametrum funiculi &diametrum pupillae intercedit. SAGR. Optime rem intellexi. Audiamus ergo, quid Simplicius in aduersariorum Copernici defensionem adducat. SIMI. SIMP.