Latin
358
Galileo, Systema cosmicum 358
Unproofread scanNot analysed yet
Iam vide quantò hac caussa ma adhuc debeat esse diuersitas producta in iis à motu annuo tem Quod si simili relatione vellemus argumentari ad distantiam sph rae stellatae à loue &à Marte, hic nobis daret 15000. &ille 270004 semidiametros orbis magni, hoc est, hic septies, &ille duodecie maior evaderet, quàm nobis dabat magnitudo fixae supposita Soli aequalis. SIMP. Ad hoc mihi responderi posse videtur, motum sphaerae stellatae, post Ptolemaeum, obseruatum fuisse, quod non su ita tardus, vt ille putauerat: imo cognouisse mihi videor, ipsum Copernicum obseruatorem fuisse. SALV. Rectissimè dicis: sed nihil producis, quod caussa Ptolemaicorum vel minimùm faueat; qui nunquam ideo recufrunt motum 36000. annorum in sphaera stellata, quod tanta tarditas vastam nimis eam faceret &immensam. Quod si talis immensitas non erat in natura concedenda, non nunc demum, sed prius negare debebant conuersionem adeo tardam, vt commoda cum proportione non possit adaptari, nisi sphaerae, quae magnitudine intolerabili ac enormi constet. SAGR. Quaeso, Saluiate, ne tempus perdamus amplius har methodo proportionum agendi cum isto hominum genere, qui consueuerunt admittere res proportione omni carentes: ita vt absolute sit impossibile, ipsos hac ratione conuincere. Ecquae magis aliena à proportione proportio dici fingiue potest eâ, quam isti homines admittunt? dumscribunt, non esse modum conuenientiorem ordinandi sphaeras caelestes, quàm si ex diuersitate periodicorum temporum earum acceptâ regulâ, gradatim sphaerae tardiores supra velociores collocentur: &postquam constituerunt altissimam sphaeram stellatam, vt omnium tardissimam, ei superimponunt adhuc aliam, &proinde maiorem, quam moueri faciunt 24. horis, cùm ei mox subiecta sphaera moueatur 36000. annis. Verùm de istis paralogiis, praeterita die, quantum eius satis est, e gimus. SALV. Optarim, Simplici, vt partium studio ad exigium tempus empus omisso, profitereris ingenue, num credas, quod opinionis nae sectatores mente sua compraehendant illam magnitudinem, piam postea propter immensitatem suam Vniuerso attribui non osse iudicant. Nam ego quidem id negandum existimo, atque ta statuo, quemadmodum in appraehensione numerorum, cum illas myriadum myriades est peruentum, imaginatio confunditur nec amplius conceptum formare potest, idem etiam euenire in compraehendendis magnitudinibus &distantiis immensis; ita vt discursui simile quid accidat ac sensui.