Latin
363.6 to 363.8
Galileo, Systema cosmicum 363.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
cur verò tanto interuallo emotae, vt appareant tantulae, &absolute nihil operari possint in erra? quo proposito inutilis illa voraginis immensitas inter ipsas Saturnum interiecta? Frustratoriae sunt illae res omnes, quae probabili ratione non sustentantur. SALV. Ex interrogationibus, quas homo iste instituit, vietus mihi colligi posse, quod, dummodo Caelo, stellis &distantiis tantitatem &magnitudinem, quam ipse hactenus credidit, relin uamus (quamquam nullam comprehensibilem magnitudinem vllus nquam hactenus pro certa finxerit) ipse optime penetret &capiat beneficia, quae inde proficiscantur in terram: quae terra non amplius it recula aliqua minima, nec illae amplius adeo remotę, vt tanquam res minutulae appareant, sed tam magnae, quantum sufficit, vt in terram operari queant: &quod distantia inter ipsas ac Saturnum optime sit proportionata, ipseque de omnibus illis rebus valde probabiles rationes habeat: quarum aliquam perlubenter audiuissem: sed cum videam, quod is in paucis illis verbis se confundat, sibique contra dicat, fidem facit mihi, se probabilium illarum rationum magna pe nuria laborare, &rationes, quas ipse sic vocat, fallacias potius, imò vanarum imaginationum vmbras esse. Quapropter ex ipso iam quaero, an illa corpora caelestia reuera operentur in terram, &an huius effectus gratiâ producta fuerint &tali magnitudine, &disposita in tali &tali distantia; an vero nihil illis negotii cum rebus terrenis intercedat. Si nihil ipsis cum terra negotii est; insignis est stultitia, si terricolae nos, arbitros nos constituere velimus magnitudi num, ac metatores localium dispositionum eorum; cum tamen onnium, quae ad ipsa spectant, simus ignorantissimi. Sin autem dicit, quod illa operentur, &ad hunc finem directa sint, tunc affirmapide quod alio loco negat ipsemet, &laudat, quòd modò damnauerat, cum diceret, quod corpora caelestia adeo remota, vt ex terra, Sed ô mi tantilla appareant, non possint in ea quidquam operari.