# Systema cosmicum 37

Galileo, Systema cosmicum, 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/37

Motus vero per lineam rectam, non video cui rei seruire possit alii, nisi vt particulam aliquam è corporum integralium aliquo, per accidens aliquod auulsam, & à suo toto separatam, naturali constitutioni suae restituat, vti supra dicebamus. Consideremus nunc totum globum terrestrem, & videamus, quomodo is comparatus esse debeat, si & ipse, & cetera Mundana corpora in optima & naturali dispositione conseruanda sint. Necesse est vt dicamus, Terram manere conseruarique perpetuo immobilem in suo loco: aut in eodem loco manentem, in seipsam reuolui; aut circa centrum aliquod per circuli circumferentiam agitari. Quorum accidentium primum, hoc est, perpetuam in eodem loco quietem, & Aristoteles, & Ptolemaeus, omnesque sectatores eorum, Ter ram & seruasse semper, & in aeternum seruaturam esse perhibent. Cur ergo, per Deum immortalem, asserere vetamur, quod naturalis eius affectio sit, immobilem esse potius, quam naturaliter sursum ferri quo motu tamen ipsa neque mota fuit vnquam, neque mouebitur Et quod ad motum per lineam rectam, concedamus eo naturam vti ad reducendas in totum suum particulas Terrae, Aquae, Aëris, Ignis, omnisque mundani corporis integralis, si qua illarum, aliquo casu inde separata, & proinde in locum inconuenientem alienumque trans lata fuerit. nisi tamen ad hanc quoque restitutionem motus aliquis circularis accommodatior inueniatur. Meo quidem iudicio, haec primaria positio multo melius respondet, etiam Aristotelis ipsius methodum sequendo, omnibus aliis consequentiis, quàm si motum rectum tanquam intrinsecum & naturale principium Elementorum attribuamus. Id quod inde manifestum est: quia, si quaeram ex Peripatetico, cùm corpora Caelestia statuat incorruptibilia & aeterna, num ergo credat, globum terrenum non etiam esse talem, sed corruptibilem & mortalem, sic vt aliquando venturum sit tempus, in quo, Sole, Luna, ceterisque stellis essentiam suam operationesque continuantibus, Terra non amplius inueniatur in Mundo, sed cum omni bus ceteris Elementis destruatur & in nihilum redigatur? certo scio responsurum esse negando, quamuis corruptio, & generatio detur Aristoteles & Ptolemaeus globin terrestrem ponunt immobilem. Quies potium quam motus rectus sursum globo terrestra naturalis dici debet. Motus rectus potiori ratione partibus quàm integris Elomentis attribuitur. Peripatetici minùs rationabiliter aßign. in E lementis pro naturalibus motibus eos, quibus numquam mouentur: & pro praeternaturalibus eos, quibus semper mouentur. Experimenta sensu captae ratioci. nationibus humanis anteponenda sunt. in partibus, & non in toto, & quidem in partibus minimis ac superficialibus, quae quasi sunt insensibiles in comparatione molis vniuersae.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
