# Systema cosmicum 375

Galileo, Systema cosmicum, 375. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/375

Aio itaque, tum quidem eam me non intellexisse; sed in praesens eandem bene capere beneficio tuo, qui mihi intellectum excitasti, primo citra haesitationem affirmando, illam non esse nullam: deinde, quod quasi è longinquo & ex alto interrogare me coepisti, quid id sit, per quod stationem & retrogradationem planetarum cognoscam. Et cum ea cognoscatur ex comparatione ipsorum cum stellis fixis, quarum respectu motiones planetarum variari videntur modò versus Occidentem, modò versus Orientem; & interdum tanquam immobiles consistere; cumque supra sphaeram stellatam nulla sit alia in immensum remotior, nobisque visibilis, cum qua possimus conferre nostras stellas fixas; ideoque nullum vestigium depraehendere possumus in fixis, quod respondeat his, quae nobis in planetis apparent. Haec est, nisi fallor, illa, quam ex ore meo elicere voluisti, responsio. SALV. Illa ipsa est, auctario subtilissimae argutiae tuae cu mulata Et sicut ego paruo nutu mentem tuam aperui: ita tu vicissim alio nutu facis, vt mihi veniat in mentem, non esse prorsus impossibile, rem quampiam olim in stellis fixis obseruabilem esse futuram, per quam cognosci queat, in quo consistat annua conuersio; ita vt fixae non minùs planetis, ipsoque Sole, compariturae sint in iudicio ad reddendum testimonium huius motus, in gratiam ter rae. Nec enim credo, stellas esse sparsas in sphaerica superficie distante aequaliter à centro: sed existimo, distantias earum à nobis adeò varias esse, vt aliae aliis bis terue remotiores esse queant. Vnde si quando Telescopio inueniretur aliqua minima stella, maiori aliein vicinissima, & illa tamen esset altissima; posset accidere, vt sensibilis aliqua mutatio inter eas succederet, mutationi superiorum planetarum respondens. . Atque haec iam dicta sunto in specie quoad stellas in Eclipticaepositas. Nunc veniamus ad fixas extra Eclipticam, & intelligamus descriptum circulum maximum, erectum ad planum Eclipticae, sitque exempli caussâ circulus, qui in sphaera stellata respondeat Colnro Solstitiorum, quem notemus literis C. E. H. qui idem simul erit Meridianus, & in ipso accipiamus stellam extra Eclipticam, Statio, dire ctio, & retrogradatio planetarum cognoscitur in relatione ad stellas fixas. Indicium in stellis fixis simile his quae in planetis apparent, argumento est motus annui terrae. cam, quae sit E. Iam haec ob terrae motum variabit quidem elei nem: nam à terra in A. conspicietur secundùm radium Al eleuatione anguli EAC. sed è terra posita in B. videbitur per radi BE. cum eleuatione anguli EBC.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
