Latin
376
Galileo, Systema cosmicum 376
Unproofread scanNot analysed yet
maioris altero angulo EAGA ille sit externus, &istę internus ac oppositus in triangulo H Videbitur ergo mutata distantia stellae E. ab Ecliptica: simul etiam eius altitudo in Meridiano fiet maior in statu B. quàm in loco A vt angulus EBC. excedit angulum EAC. qui excessus est quanuitas anguli AEB. Cum enim in triangulo EAB. prolongatum sit latus AB. vsque in C. exterior angulus EBC. (cum sit aequalis duobus in terioribus &oppositis EA. )superat angulum A quantitate anguli E Quod si sumamus aliam stellam in eodem Meridiano, remotiorem ab Ecliptica, cuiusmodi esset v. g. stella H. tantò maior adhuc in ea, diuersitas erit, si conspiciatur è duobus locis A. B. quantò angulus AHB. fit maior altero E qui angulus tantò semper fit maior, quanto stella obseruata remotior ab Ecliptica fuerit: donec tandem marima mutatio appareret in illa stella, quae in ipso Eclipticae Polo constituta esset. Id quod plenae intelligentiae gratiâ sic demonstrare poterimus. Sit diameter orbis magni AB. cuius centrum G. intelligaturque prolongata vsque ad sphaeram stellatam in punctis DC. ex centro G. erigatur Axis Eclipticae GF. L vsque ad eandem C sphaeram, in qua intelligatur descriptus Meridianus DFC. qui erit erectus ad planum Eclipticae. Acceptis in arcu FC. quibuscunque punctis H. E tanquam locis stellae fixae, iungantur lineae FA. FB. AHHG. HB. AE. GE. BE. Vnde angulus diuersitatis, siue Parallaxis stellae positae in i Polo F. est AFB stellae positae in H. est angulus AHB. &stellae in Es est angulus AEB. Dico, angulum diuersitatis stellae Polaris F. esse ima maximum, &è ceteris viciniorem maximo esse maiorem remotiore: hoc est, angulum F. esse maiorem angulo H. &hunc maiorem angulo E. Circa triangulum FAB. intelligatur descriptus circulus. Et quia angulus F. est acutus (cum eius basis AB. minor sit diametro DC. semicirculi DFC.) positus erit in portione maiore circumscripti circuli secta à base AB. Et quia AB. ad rectos angulos bisecatur ab FG.