# Systema cosmicum 378

Galileo, Systema cosmicum, 378. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/378

Magna cum voluptate, atque etiam vtilitate discursus tuos audiui: quos rectè mihi perceptos, vt mihi ipsi fidem faciam, conclusionum summam paucis verbis repetam. Videris explicuisse nobis duo genera diuersarum apparentiarum esse illa, quae mediante motu annuo terrae possimus obseruare in stellis fixis. Vnum est, variatarum magnitudinum apparentium, prout nos, à terra circumlati, ad illas accedimus, aut ab iisdem recedimus: alterum (quod tamen ab eadem accessione recessioneue dependet) illud est, quod in eodem Meridiano, iam magis, iam minus eleuatae appareant. Praeterea tu affirmas, & ego rectissimè intelligo, quod vtraque mutationum illarum non fiat aequaliter in omnibus stellis, sed in aliis maior, in aliis minor, in aliis denique nulla. Accessio & recessio, propter quam eadem stella iam maior nobis, iam minor apparere debeat, insensibilis est, & quasi nulla in stellis vicinis Polo Eclipticae: sed est maxima in stellis in ipsa Ecliptica positis: mediocris in intermediis. Contrarium accidit in altera diuersitate, vt scilicet nulla sit exaltatio vel depressio in stellis positis in Ecliptica; maxima in stellis vicinis iis Polo ipsius Eclipticae; mediocris in intermediis. Praeterea vtraeue illae diuersitates magis sunt sensibiles in stellis vicinioribus; miius vero sensibiles in remotioribus; ac tandem in extremè remotis Haec pro mea parte. restat vt Simplicio quoque euanescerent.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
