# Systema cosmicum 380

Galileo, Systema cosmicum, 380. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/380

Et vt rem paucis expediamus, numquidi quiesceres, si reipsa depraehenderentur in stellis illae mutatione quas isthic apparere necessario debere credis, si motus annuus tem competeret? SIMP. Acquiescerem hauddubie, quantum ad hoc negotium in specie pertinet. SALV. Velim dixisses, si talis diuersitas isthic occurreret. nihil amplius esse futurum, quod mobilitatem terrae dubiam reddere posset, eò quod apparentiae tali nulla posset instantia reponi. Sed quantumuis etiam hoc sensibiliter non appareat: non tamen propterea mobilitas terrae tollitur, nec immobilitas necessariò concluditur; cum fieri possit (affirmante Copernicò) vt immensa distantia sphaerae stellatae minimas apparentias eiusmodi reddat in obseruabiles: quae, vt iam dictum est, fieri potest, vt ne quidem inquisitae hacusque fuerint: aut si quaesitae, non tamen eo quaesitae modo, quopar erat, hoc est, ea cum accuratione, quae ad subtiles eiusmodi minutas necessaria esset: quam exactionem consequi difficile est, cum propter defectum instrumentorum Astronomicorum, multis subiectorum alterationibus; tum etiam eorum vitio, à quibus minori diligentia, quàm postulabat necessitas, ea tractantur. Quam parum obseruationibus eiusmodi fidendum sit, argumento necessario concluditur ex diuersitatibus Astronomorum in assignandis locis, non dicam stellarum nouarum, & Cometarum, sed ipsarum etiam fixarum, imò Polarium etiam eleuationum, im quibus vt plurimum multis inter sese minutis discrepant. Et si verum amamus, in quadrante, aut sextante, cuius latus trium quatuorue quam maxime sit in longitudine cubitorum, quis certò sibi promittere potest, se vel in incidentia perpendiculi, vel collineatione per dioptram, non errorem aliquem duorum triumue minutorum committere, quae in instrumenti circumferentia grano milii non erunt maiora? Praeterquam quod impossibile quasi est, vt instrumentum exactissimè fabricatum & conseruatum fuerit. Ptolemaeus certè non obscure prae se tulit, instrumento armillari se diffidere, confecto ab ipsomet Archimede, ad capiendum ingressum Solis in Aequinoctialem. SIMP. InstrumenSIMP. Verum si instrumenta ita suspecta, & obseruationes ta Tychonis deò dubiae sunt; quomodo ergo certitudinem vnquam assequi, & magnis imallaciis nos extricare poterimus? Magnifice praedicari audiui de pensis confecta. sychonis instrumentis sumptuosissimè confectis, deque eius singuari in obseruationibus diligentia. SALV. Haec omnia tibi concedo: sed neutrum horum suffiQuaenum in cit, vt in tanti momenti negotio certi reddamur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
