Latin
383
Galileo, Systema cosmicum 383
Unproofread scanNot analysed yet
Remitte, quaeso, quam concessimus tibi, veniam, &omissis omnibus aliis discursibus, declara nobis, quomodo positis, quos Copernicus attribuit terrae, motionibus, &Sole stellisque fixis immobilimobilibus, sequi possint eadem accidentia circa exaltationes depressionesque Solis, circa mutationes anni temporum, &inęqualitates dierum noctiumque, &c. eodem planè modo, quo in systemate Ptolemaico facillime compraehenduntur. SALV. Quae petuntur à digredo, negari ei nec debent nec possunt: nec alio fine rogaui inducias, quàm vt tempus haberem in memoriam reuocandi mihi praemissas illas, quae seruiunt prolixae &apertae declarationi modi, quo accidentia, quae dixi, procedant, in hypothesi tam Copernicana, quàm Ptolemaica; imò multo maiori facilitate &simplicitate in illa, quàm in hac. Vnde manifestè cognoscitur, hypothesin illam effectu aeque facilem esse naturae, quàm est intellectu difficilis. Quidquid sit, spero, adhibito alio quodam explicationis genere, quàm quod Copernicus vsurpauerit, me rem redditurum haud paullo clariorem. Quod facturus proponam suppositiones aliquas per se notas &manifestas, cuiusmodi sunt sequentes. Prima. Posito, quod terra, corpus sphaericum, voluatur circa proprium Axem &Polos, vnumquodque punctum in eius superficie signatum describit circumferentiam circuli maiorem vel minorem, prout punctum signatum plus minusue fuerit à Polis remotum: &ex his circulis maximus est ille, qui designatur à puncto aequaliter ab ipsis Polis remoto: atque omnes isti circuli sunt inter se paralleli: atque etiam parallelos appellabimus. Secunda. Cum terra figuram sphaericam, &substantiam opacam obtineat, continuè illuminatur à Sole secundum medietatem suae superficiei, sic vt altera medietas tenebris operta remaneat: cumque terminus, partem illuminatam à tenebrosa distinguens, sit circulus maximus, eum circulum lucis terminatorem appellabimus. Tertia. Si circulus lucis terminator transiret per Polos terrae, cum sit circulus maximus, secaret omnes parallelos in partes aequales: si vero per Polos non transeat, secabit omnes in partes inaequales, excepto solo circulo medio, qui cum maximus sit, ipse quoque secatur in partes aequales. Quarta. Cum terra voluatur circa pro prios Polos, quantitates dierum &noctium determinantur ab arcubus parallelorum sectotum à circulo lucis terminatore: &arcus in Hemisphaerio illuminato remanens, praescribit longitudinem diei, &reliquus est quantitas Pronectis. Delineatio Propositis hisce, vt ea quae dicenda restant, clarius intelem simplicißitur, figuram describemus: ac initio signabimus circumferentia ma Coperniculi, quae nobis repraesentabit illam orbis magni descriptam inpl caenam hypoEclipticae; hancque diuidemus in quatuor partes aequales, cumd thesin, &eius consebus diametris, Capricorno, Cancro, Libra &Ariete, quae eodentum quentias repore nobis repraesentabunt quantuor puncta cardinalia, scilicet de praesentans.