# Systema cosmicum 385

Galileo, Systema cosmicum, 385. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/385

anifestum est, existente terra in Capricorno, Solem in Cancro onspici: eademque peragrante arcum Capricorni & Arietis, Soem incessurum per arcum Cancri & Librae, & in summa emensuum esse Zodiacum secundum ordinem signorum, vnius anni spatio Atque per hoc primum adsumptum, absque controuersia satisfit ipparenti motui annuo Solis sub Ecliptica. Porro vt veniamus ad alterum motum, scilicet diurnum terrę in se ipsam, oportet vt stabiliamus eius Polos & Axem, qui intelligendus est esse erectus ad perpendiculum super planum Eclipticae, hoc est, non parallelus ad Axem orbis magni, sed ab angulo recto declinans gradibus 23. cum dimidio circiter, cum suo Polo Boreali versus Axem orbis magni, stante centro terrae in puncto solstitiali Capricorni. Intellecto igitur, globum terrestrem habere suum centrum in puncto Capistorni, signabimus Polos, & Axem eius AB. inclinatum super diametrum Capr. & Canc. gradibus 23. & dimidio, ita vt angulus A. Capr. & Canc. sit complementum ad quadrantem, scilicet graduum 66. & dimidii. Atque hanc inclinationem intelligere oportet esse immutabilem, & Polum superiorem A. esse Borealem, alterum vero B. Australem. Si iam imaginemur nobis, terram reuolui in seipsam circa Axem AB horis 24. ex Occidente versus Orientem, tunc ab omnibus punctis in eius superficie notatis describentur circuli inter sese paralleli. Signabimus in hoc primo terrae positu circulum maximum CD. & duos ab eo remotos gradibus 23. cum dimidio, scilicet EF. supra & GN. infra: itemque alios duos extremos IK. LM. eodem interuallo à Polis A. B. distantes. Vt autem hosquinque notauimus; ita possumus intelligere alios innumerabiles his parallelos, descriptos ab innumerabilibus punctis superficiei terrestris. Intelligamus iam terram annuo centri sui motu tranferri in alia loca iam notata, sed ea lege transferri, vt proprius eius Axis AB. non modo non mutet inclinationem super plano Ecliptiae: sed etiam vt neque directionem vnquam variet, sic vt semper sibi ipsi parallelus maneat, continueque respiciat versus easdem partes Vniuersi, seu si mauis dicere, Firmamenti; in quo, si eum prolongatum intelligamus, altissimo suo termino designaret circulum parallelum & aequalem orbi magno, Lib. Capr. Ar. & Canc. tanquam basin suveriorem Cylindri à seipso descripti motu annuo superinferiorem basin Lib. Capr. Ar. & Canc. Et proinde stante hac immutabilitate incliCec inclinationis signabimus alias hasce tres figuras circa centemCanc. & Lib.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
