# Systema cosmicum 393

Galileo, Systema cosmicum, 393. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/393

Et si minima quaeque particula huius lapidis, eam virtutem in se con tinet; quis dubitare volet, eandem penitius adhuc insidere toti isti globo terreno ea materia abundanti, & qui forsan ipsemet, quo ad luam internam & primariam substantiam, aliud nihil est, nisi moles quaedam immensa Magnetis? SIMP. Ergo tu quoque nomen tuum profiteris inter sectatores magneticae Philosophiae Gulielmi Gilberti? SALV. Profiteor equidem, & persuasum habeo, nostris par tibus accessuros, quicunque libros eius attente legerint, & experi menta ipsius examinauerint. Neque spem abiicio fore, vt quod mihi hac in parte accidit, accidat & tibi, dummodo curiositas meae similis, & agnitio, res infinitas in natura humano intellectui adhuc iucognitas extare, te vindicauerit in libertatem, ne mancipium amplius huius illiusue certi scriptoris rerum naturalium esse velis, sed fraena Rationi tuae laxes, Sensusque tui contumaciam infringas, sic et ille vocibus nunquam auditis aures praebere ne recuset. Verùm (sit huic verbo venia) pusillanimitas ingeniorum vulgarium eo vsque progressa est, vt caeca quadam ratione non modò proprium assensum, ceu donum, imò tributum, exhibeant cuicunque rei, quam scriptam inueniunt ab autoribus illis, in prima studiotum suorum infantia sibi commendatis à praeceptoribus suis: sed etiam ad aures admittere nolint, nedum vt examinare sustineant, quamcunque nouam propositionem, aut problema, quantumuis non modo non refutatum fuerit ab autoribus eorum, sed ne quidem examinatum aut consideratum. Ex quo genere illius est inuestigatio, quaetam sit vera, propria, primaria, interna & generalis materia atque substantia huius nostri globi terreni. Nam etsi nec Aristoteli, nec alii cuiquam ante Gilbertum in mentem venerit cogitare, num ea materia Magnes esse possit; nedum vt Aristoteles aut alii hanc opinionem confutauerint: incidi tamen in multos, qui ad primam eius mentionem, instar equi consternati resilierunt, auersati tractationem eius, & conceptum illum pro vana Chimaera, imo pro sollemni stultitia criminati. Et forte Gilberti liber in manus mihi non venissat, Ddd Virtus mirabilis, inhaerens perreno globa. respiciende semper eandem Caeli partem. Globus terrenus è Maguere compositus. Philosophia Magnetica Gulielmi Gilberti.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
