# Systema cosmicum 394

Galileo, Systema cosmicum, 394. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/394
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/394

Pusillanimitas ingeniorum plebeinrum. set, nisi Philosophus Peripateticus magni nominis, eum dona dedisset, credo vt bibliothecam suam hac pestilentis libri cons ne liberaret. SIMP. Ego, qui ingenuè me popularibus ingeniis ant ro, ac solummodo paucis hucusque diebus, dum vestris colloqu interesse mihi concessum est, aliquanto me abstractum esse senti trito & populari tramite, nondum tamen eousque isthinc euassa scabrities huius nouae phantasticae opinionis mihi non perarum superatu difficilis esse videatur. SALV. Si, quae scribit Gilbertus, vera sunt, non opinio haec sed subiectum scientiae est: nec est res noua, sed aeque vt ipsa terra antiquissima: nec poterit (dummodo vera sit) esse aspera atque difficilis, sed plana & facillima. Nisi tu nolis, efficiam, te manu palpate, quomodo per te ipsum vmbram tibi facias; eamque rem horreas, in qua nihil est horribile: tanquam infantulus, qui Mormolycium sut Lamiam formidat, de qua praeter nomen nihil nouit, vt quaeres etiam praeter nomen est. SIMP. Gaudebo, si me luce perfusum, errore liberaueris. SALV. Igitur ad interrogata mea respondeto. Ac initio num credas, hunc nostrum globum, quem habitamus, at dicito, terram nominamus, sola aliqua & simplici materia constet, an vero diuersarum inter se materiarum sit aggregatum. Globua terSIMP. Video compositum illum è substantiis atque corporestris comribus valde diuersis: & primo maiores partes componentes, scilicet posit ue è marerius diuer aquam & terram, summopere inter sese differre. sn. SALV. Seponamus nunc maria, cum ceteris aquis, & consideremus partes solidas, quae an omnes vna aliqua res, an vero regel uersae tibi videantur; explana. SIMP. Quoad apparentiam, illas diuersas esse video, cum inueniantur vastissimi campi sterili arenasqualentes; alii agris pascuisque viridantes, & frugiferi: videantur infiniti montes steriles & asperi, pleni duris saxis petrisque diuersissimorum generum, vt sunt, porphyritae, alabastritae, iaspides & sexcenta genera marmoris? sint isthic minerae metallorum amplissimae, tot speciebus, & in summa tot materiarum diuersitates, vt ad earum enumerationem solummodo, dies integer haud sufficiat. SALV. Iam ex omnibus hisce diuersis materiis, credisae quod dlod in componenda hac ingenti massa concurrant portiones aenales; an vero inter omnes vna pars aliqua sit, quae ceteras longissiume superet, & sit tanquam vastae molis materia & substantia prinspalis? SIMP. Credo, lapides, marmora, metalla, gemmas, aliasque ut materias diuersas, instar esse decoris & ornamentorum exteriotùm superficialiumque primarii globi, qui mole sua res illas omnes infinitè superat, vt existimo. SALV. Et hanc principalem & vastam molem, cuius dictae res quasi sunt excrescentiae & ornamenta, quanam ex materia compositam esse credis?

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
