Latin
395
Galileo, Systema cosmicum 395
Unproofread scanNot analysed yet
SIMP. Puto esse simplex &minus impurum elementum terrae. SALV. Sed quid rei per terram intelligis? num id fortasse quod per agros extenditur, quod bipalio, quod aratro frangitur, in quo seminantur grana, fructusque plantantur, vbi vltro nemora maxima surgunt, &quod in summa omnium animalium habitaculum, omniumque vegetabilium matrix est? SIMP. Hanc dixerim esse primariam substantiam huius nostri globi. SALV. Mihi vero non recte dixisse videris. Nam haec terra aratro sulcata, consita atque frugifera, superficiei globi pars &quidem subtilior est, &exiguam profunditatem habet respectu distantiae vsque ad centrum. Ostendit enim experientia, non profunde fodiendum esse, vt inueniantur materiae ab exteriori hoc cortice diuersae eaeque solidae magis, nec productioni vegetabilium idoneae. Accedit quod partes interiores, tanquam grauissimis sibi incumbentibus pressas ponderibus, credibile est esse constipatas, &durissimo quouis scopulo duriores. Quid quod frustra materiis illis faecunditas esset attributa, quae nunquam essent producturę fructum, sed in profundis aeternùm sepultae, ac abyssorum terrae tenebris damnatae sunt. SIMP. Quis verò fidem faciet, partes interiores, ac centro viciniores, esse infoecundas? Forsan enim ipsae quoque, res nobis ignotas producunt. SALV. Tu ipse, si quis alius, hac de re certus esse potes, vtpote qui perspectum habes, cum corpora Vniuersi integrantia, sodumodo bono generis humani producta sint, hoc corpus prae omnibus Partes internas globi terrestris oportet esse solidissimas. *pietra Serena. Noster gubus, non Terra, sed Petra bocaretur, si has nomen ei fuisset impositum à principio. bus aliis destinatum esse debere solis commodis habitatorum rum.