Latin
400
Galileo, Systema cosmicum 400
Unproofread scanNot analysed yet
primum (quamquam credibile sit, illud instrumentum rudit Minerua fabricatum, &multô rudiore tractatum fuisse) quan centenos artifices alios, qui sequentibus saeculis professionem in ad summam perfectionem deduxerunt: videturque mihi magna cu tione Diis antiquitas annumerasse primos inuentores artium nobi liorum. atqui hodie vulgo videmus ingenia humana tam non esse curiosa rerum rariorum &elegatiorum, vt, cum eas vident, vel ab ipsarum professoribus exquisite tractari audiunt, nihilo tamen maiore discendarum illarum desiderio teneantur. Cogita iam, an ab huius generis abiectis ingeniis expectari potuerit, vt animum appli carent ad inuestigandam fabricam Lyrae, vel inuentionem Musicae, inuitante sibilo neruorum siccorum testudinis, aut quatuor malleorum pulsibus. Egregiis commentis operam nauare, motum exiguis admodum principiis, &iudicare, sub prima &puerili specie mirabiles artes latere posse, id non triuialium, sed humanos conceptus ac spiritus excedentium ingeniorum est. Iam vt interrogationi tuae respondeam, affirmo, me quoque diu multumque fuisse occupatum in inuestiganda caussa huius adeo tenacis efficacisque coniunctionis, quam fieri videmus inter ferrum, quod Magnetem armat, &alterum, quod cum eo copulatur. Ac initio certò persuasum habeo, virtutem &potentiam lapidis nil quid quam ex eo augeri, quod sit armatus, cum neque ex maiori distantia attrahat, nec validius sustineat id ferrum, inter quod &armaturam interponitur subtilissima charta, atque adeo folium auri in bracteam extenuati; imò tali interpositione plus ferri sustinet nudus, quà armatus. Non ergo fit hic mutatio in virtute; est tamen innouatio aliqua in effectu: cumque necesse sit, vt effectus noui noua quoque caussa detur, si inquiratur, quid noui introducat actus sustinendi per armaturam; alia mutatio nulla depraehenditur, quàm in diuersitate contactus. Nam cum ferrum priùs Magnetem tangeret, iam ferrum tangitur à ferro. Necessatio itaque concludendum est, diuersos contactus caussam esse diuersitatis effectuum. Diuersitatem deinde contactuum non video aliunde quam ex eo manare posse, quia substantia ferri partium est subtiliorum, puriorum, magisque constipatarum, quàm partes Magnetis, vtpote crassiores, impuriores &rariores. Vnde sequitur, vt superficies duorum ferramentorum, ad contactum mutuum occurrentes, cum exquisite sint complanatae, expolie litae &laeuigatae, tam exacte coniungantur, vt omnia infinita puncta vnius cum punctis infinitis alterius copulentur, sic vt filamenta (vt ita dicam) quibus duplex ferrum colligatur, multo plura sint, quàm ea, quę Magnetem cum ferro copulant: siquidem substantia Magnetis magis est porosa, minusque sincera: vnde fit, vt non omnia puncta &filamenta ferri inueniant in superficie Magnetis puncta mutua, quibus vniantur.