# Systema cosmicum 401

Galileo, Systema cosmicum, 401. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/401

Quod deinde substantia ferri (maximè vero bene purificati perfectissimique chalybis) sit partium longe densiorum, subtiliorum & puriorum, quàm materia Magnetis, id ex eo cognoscitur, cum eius acies ad summam subtilitatem, cuiusmodi est nouaculae, reduci queat, quale acumen Magnes haud quaquam consequi possit. At Magnetis impuritas, & cum aliis lapidum qualitatibus permixtio, depraehenditur ad sensum, primum ex colore quarundam tenuium macularum vt plurimum albicantium: deindem per acum è filopendentem, quae supra talibus lapillis quiescere non potest, sed à partibus vicinis attracta, illos fugere videtur, & super Magnetem illis proximum saltare. Vt autem aliquae partium illarum heterogenearum, magnitudine sua conspicuae sunt: ita credibile est, alias plures ob paruitatem suam conspectum fugientes, per totam massam disseminari. Confirmaturassertio mea (scilicet multitudinem contactuum, qui fiunt inter ferrum & ferrum, tam arctae copulationis esse caussam) à tali experientia, quod, si acus alicuius acumen offeramus armaturae Magnetis, non validius ei copulabitur, quam eidem Magneti nudo: id quod aliunde prouenire non potest, quam quia contactus alter alteri est aequalis, hoc est, vterque vnius solummodo puncti. Quid multis opus? Accipiaturacus, imponaturque Magneti, sic vt vna eius extremitas aliquantulum extra Magnetem porrigatur: huic admoueatur clauus, ad quem subitò sese applicabit acus, ea ratione, vt retracto clauo, acus suspendatur, & suis extremitatibus tam Magneti, quam ferro adhaereat. Si clauum adhuc vlterius reducas, separabit acum à Magnete, si modo foramen acus clauo, & acies Magneti vniatur. Nam si foramen Magnetem respexerit, tunc retracto clauo, acus adhaerescet Magneti: idque meo iudicio non alia de caussa, nisi quod acus propter crassitiem sui foraminis in multo pluribus punctis Magnetem tangit, quàm acutissimum aciei punctum. SAGR. Discursus hic totus mihi visus est firmissimus, quem haec Eee haec acus experimenta non multo inferiorem aliqua demonstratione Mathematica reddunt: & ingenuè profiteor, in tota Philosopha Magnetica nil audiuisse vel legisse me simile, quod aeque validan reddat rationem aliorum quorundam ipsius adeò mirabilium accidentium: quorum si caussas tanta claritate haberemus explicatas, nescio an vllas alias suauiores ciborum delicias intellectus noster desiderare possit.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
