# Systema cosmicum 402

Galileo, Systema cosmicum, 402. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/402

SALV. In inuestigandis rationibus conclusionum nobis ignotarum, oportet vt à principio statim discursum dirigas ad veri viam: per quam si quis incedat, facilè accidit, vt occurrant aliae atque aliae propositiones pro veris cognitae, seu per discursum, seu per experientiam, quarum à certitudine veritas nostrae conclusionis acquirit robur & euidentiam: quod ipsum & mihi in praesenti problemate accidit, in quo cum vellem alio aliquo examine adhibito certior fieri, num ratio à me inuestigata vera esset; quod scilicet substantia Magnetis reuera multò minus sit continuata, quàm sem aut chalybis; curaui mihi ab illis artificibus, qui in Exoticotameio Magni Ducis Domini mei laborant, faciem aliquam eiusdem illius Magnetis, qui tuus antea fuit, complanari, ac deinde, quo ad fieri potuit, poliri atque laeuigari: vbi cum voluptatę mea manu paspaui quod quaerebam. Isthic enim multae comparuêre maculae, diuerso ceteroqui colore, sed splendidae & illustres, quantum vllus alius lapis durior: reliqua superficies polita quidem erat, sed ad tactum solummodo: non enim splendebat quidquam, sed nebulae instar nigricabat. atque hęc erat substantia Magnetis; splendida vero pars, erant reliquae materiae lapidosae intermixtae, pro vt sensibiliter cognosci potuit admota complanata facie ad scobem ferri, quae magnâ copiâ insiliebat Magneti, sed nec vel vnica ferri strictura dictis maculis hęrebat, quarum erant multae, & aliae quartam vnguis partem aequabant, aliae minores erant aliquanto, plurimae deinde paruae; vix visibiles autem quasi erant innumerabiles. Vnde nihil dubitandum habui cogitationem meam esse verissimam, cum primo iudicarem, substantiam Magnetis non esse fixam & densam, sed porosam, raram, vel, vt rectius dicam, spongiosam; eo tamen discrimine; quod, vbi spongia in suis cauitatibus ac cellulis continet aërem aut aquam, ibi Magnes suas habet repletas lapide durissimo & graui, vt ostendit exquisita politura, quam ipsi admittunt.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
