# Systema cosmicum 404

Galileo, Systema cosmicum, 404. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/404

Lepidum exemplum, discursuum quorundam philosophicorum in firmi arem declarant. colliculisque destinabat: ceterùm coloribus omnia exprimendipartes ipsi pictori committebat: interim persuadebat sibi, seipsum lius de Actaeone picturae autorem esse, ad quam tamen praeter noniSed quò longis digressionibus abrepti suna nihil contulerat. mus, contra quàm inter nos conuentum erat? Oblinioni quasi tradidi, quae fuerit materia, quam tractabamus, cum in hunc magneticum discursum declinaremus: & nescio quid tamen erat in animo, quod de praesenti negotio dicere parabam. SALV. In eo eramus, vt demonstraremus, illum tertium motum à Copernico terrae tributum, non esse reuera motionem, sed quietem potius, & immutabilem stationem, determinatis suis partibus directam versus easdem ac determinatas partes Vniuersi, vt scilicet perpetuò conseruetur Axis diurnae reuolutionis parallelus sibi ipsi, & respiciens versus stellas fixas: quem constantissimum statum diximus competere naturaliter omni corpori librato & suspenso in medio fluido ac cedente; quod quamquam rotetur, non mutet tamen directionem respectu rerum externarum, sed tantum in seipsam reuolui videatur, respectu eius, qui ipsum defert, ipsiusque vasis, in quo defertur. Adiunximus postea simplici illi ac naturali accidenti virtutem magneticam, per quam globus terrestris tantò constantius immutabilem sese retinere possit, &c. SAGR. Iam in mentem mihi redeunt omnia; & id quod nunc animo agitabam, quodque producere constitueram, consideratio quaedam erat circa difficultatem & instantiam Simplicii, quam aduersus terrae mobilitatem producebat, sumptam à multiplicitate motuum, quam impossibile sit attribui corpori simplici, cuius, ex Aristotelis doctrina, vnus solus & simplex motus potest esse naturalis: atque id, quod in considerationem vocare destinaueram, erat Magnes, cui naturaliter tres motus competere sensus ipse fidem facit: quorum motuum vnus est versus centrum terrae, tanquam corporis grauis: secundus, est motus circularis Horizontalis, per quem restituit & conseruat suum Axem versus determinatas partes Vniuersi: tertius, idemque noue repertus à Gilberto, est, quod inclinatur eius Axis in plano Meridiani consistens, versus superficiem terrae, idque plus & minus, pro vt illa distiterit ab Aequinoctiali, sub quo sit parallelus ad Axem terrae.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
