# Systema cosmicum 406

Galileo, Systema cosmicum, 406. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/406

Egregie vero falleris, quod Magnetem vocas corpus mixtum; corpus simplex autem, globum terrestrem: qui tamen, vt ipsi sensui patet, infinities magis compositus est. Praeterquam enim, quod infinitas materias inter se diuersissimas continet, complectitur etiam ingentem copiam eius, quam tu mixtam vocas, puta Magnetis. Quod perinde mihi videtur, ac si quis panem vocaret corpus mixtum; corpus verò simplex, Ollam putridam scibi compositi genus est) quam & panis ipse, & obsoniorum plurima genera ingrediunRes haec profecto mirabilis, si qua alia, mihi videtur apud tur. Peripateticos, qui concedunt (nec negare possunt) globum nostrum terrestrem esse de facto compositum ex infinitis materiis diuersis concedunt deinde, corporum compositorum motum debere esse compositum: motus autem, qui componi possunt, sunt rectus & cicularis; cum duo recti, quippe contrarii, sint inter se incompatibiles: affirmant, elementum terrae purum non inueniri fatentur, ipsam nunquam fuisse motam vlla motione locali: & postea tamen in natura ponere volunt id corpus, quod non inuenitur; idemque facere mobile eo motu, quem ipsa nunquam subiit, nec vnquam subibit: ei vero corpori, quod & est, & fuit semper, denegant illum motum, quem prius concesserant ei naturaliter conuenire debere. SALV. Quaeso, Sagrede, ne plus laboris impendamus in haec specialia; maximè cum, vt nosti, non hunc nobis finem proposuerimus, vt rem decisiuè determinaremus, vel alterutram opinionem reciperemus pro vera: sed vt animi modò caussa rationes illas & responsiones proponeremus, quae pro vtralibet parte possunt adduciSimplicius autem respondit, quae ad Peripateticorum suorum defensionem pertinere censuit. Proinde iudicium de his rebus in suspenso relinquamus, & determinationem sapientioribus committamus. Et quia per hoc triduum satis prolixe de Vniuersi systemate disputauimus; tempus iam erit, vt veniamus ac accidens maximum, à quo colloquia nostra duxerunt originem. Loquor de fluxu & refluxu maris, cuius caussa satis probabiliter ad terrae motiones referri posse videtur. Sed hanc rem, si tibi placet, ad crastinum diem resernemus. uemus. Interim, ne obliuioni tradam, referam tibi speciale quid, cui Gilbertum assensum praebuisse nolim: dum, inquam, concessit, si exigua sphaerula magnetica posset exactè librari, fore, vt vltro reuoluatur in se ipsam. Nulla enim ratio est, cur id facere debeat.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
