# Systema cosmicum 408

Galileo, Systema cosmicum, 408. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/408
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/408

Quae res à nemine visa est: id verò & sensu percipi, & intellectu cognosci potest, cùm aqua sphaericam amet induere figuram circa commune centrum grauitatis (quod est centrum globi terrestris) quòd hac in parte naturam aquae sequantur omnes partes eius, iuxta dictum axioma; sic vt omnes superficies marium, lacuum, stagnorum, & in summa omnium aquae, vasis contentae partium, extendantur in figuram sphaericam, sed nimirum illius sphaerae, cuius centrum cum globi terreni centro idem est: non autem sphaeras particulares ex semetipsis constituant. SALV. Error est profecto puerilis, qui si à nemine alio, praeterquam à Sacrobosco commissus esset, ei facile condonari posset: at commentatoribus eius, aliisque magnis viris, & ipsi adeo Ptolemaeo, veniam dare sine rubore propter autoritatem eorum haud possum. Verum temporis elapsi, & in multam vesperam extracti ratio monet, vt quisque domum abeamus, crastino die redituri, colloquiisque praeteritis omnibus vltimam imposituri clausulam.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
