# Systema cosmicum 414

Galileo, Systema cosmicum, QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/414

Id verò pro libertate, quae concessi nobis inuicem est, affirmo, introducere motum terrae, eumque facere caussam aestus mariui, tam fabulosum & absurdum hucusque mihi visum esse, vt non temere quicquam audiuerim absurdius Nisi ergo rationes allatae mihi fuerint, rebus naturalibus conformes magis, sine cunctatione partibus accedam eorum qui credunt, hunc esse effectum supernaturalem, & proinde miraculosum, ac humanis intellectibus imperscrutabilem; quales infiniti sunt alii, immediate ab omnipotente Dei manu dependentes. SALV. Discursus tuus valde prudens est, & Aristotelis quoque doctrinae conformis. Ille enim, vt scis, in principio Mechaincarum suarum quaestionum, eas res, quarum caussae sunt occultae, Miraculo attribuit. Quod autem vera caussa reciprocationis marinae, sit ex earum numero, quas perscrutari nemo possit, non arbitror habere te majus indicium, quàm quod vides, inter omnes illas, quae hucus que pro veris caussis adductae fuerunt, nec vnicam esse, quae vllo adhibito artificio, simili aliquo effectu repraesentari à nobis & exprimi possit: quandoquidem nec lumine Lunae vel Solis, nec caloribus temperatis, nec diuersis profunditatibus, vnquam artificiose perficies, vt aqua vase immobili contenta currat & recurrat, exaltetur ac deprimatur aliquo in loco, alibi non item. Sed si vase agitato, sinie vllo artificio, imo simplicissime tibi repraesentare possum omnes pręcise mutationes illas, quae in aquis marinis obseruantur; quare tu caussam hanc aspernari voles, & ad miraculum recurrere? SIMP. Recurram ad miraculum, nisi tu caussis aliis, quàm motu vasorum in quibus aquae marinae sunt. id mihi remoueris. Scio enim, haec vasa non moueri: cum totus ac integer globus terrestris sua natura sit immobilis. SALV. Sed nonne credis, quod globus terrestris supernaturaliter, hoc est, absoluta Dei potentia, possit fieri mobilis? SIMP. Quis de hoc dubitet? SA LV. SALV. Ergo, Simplici, quandoquidem, vt marinas aquas reciprocare facias, necesse est introducere miraculum; potius ipsam terram faciamus miraculose moueri, cuius ad motum postea naturaliter moueatur & mare: atque haec operatio tantò quoque simplicior erit, & vt ita dicam, naturalis inter miraculosas, quantò minus est difficile, facere rotari globum, cuius generis tot alios rotari cernimus, quam facere, vt aliqua imensa moles aquae modò procurrat, modò recurrat, alibi velocius, alibi tardius; intumescat ac detumescat hic magis, ibi minus, alibi nullo modo, & omnes has diuersitates edat in vno eodemque vase quo continetur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
