Latin
QUARTI
Galileo, Systema cosmicum 416
Unproofread scanNot analysed yet
Iam excogita tu, quomodo &vnde illa huc adueneti Num forte voragines hic circà sunt, &meatus in fundo maris, per quos terra attrahit &refundit aquas, respirando instare normis &immensae Balaenae? Sed si sic est, quî fit ergo, quod non pariter 6. horarum spatio mare sustollitur Anconae, Dyrrachii, Corcyrae, vbi exundatio minima est, &forsan in obseruabilis? Quis modum inueniet infundendi nouam aquam in vas aliquod immobile, &faciendi vt solummodo in aliqua determinata parte vasis, non autem in ceteris, eleuetur? Forte dices, hanc nouam aquam aduentitiam esse ab Oceano, &inde vsque à Freto Herculeo affusam. Sed hoc, tantum abest, vt difficultates allatas tollat, vt etiam praebeat multò maiores alias. Acinitio ostende mihi, qui cursus esse debeat illius aquae, quae per Fretum ingressa, senis horis ad extremas vsque Mediteranei maris oras, per duorum triumue millium milliariorum interuallum effundatur, quaeque totidem horis tantundem spatii in suo recursu consumat? Quid fiet nauigiis per mare sparsis? quid iis hominibus qui id Fretum accolentes continue sentient irruere praecipitem immensam aquae vim, quae per canalem non plus &milliaribus latum infusa, 6. horis implere debeat spatium 100. milliaria latum, &1000. milliaria longum? Quae tigris, qui falco, seu cursu, seu volatu tan tam velocitatem adaequare possit, vt vnica hora plusquam 400. milliaria conficiat? Fiunt, neque hoc negatur, aquarum decursiones per longitudinem Herculei Freti, verùm ita lentae, vt nauium remis superentur, quanquam non sine itineris aliquo dispendio. Praeterea si haec aqua per Fretum est ingressa, subnascitur alia difficultas, quomodo scilicet apud nos, remoto adeo loco, in tantum extolli po tuerit, vt non prius ad similem aut maiorem altitudinem in partibus propinquioribus extolleretur? In summa non credo, vel obstinatio nem, vel subtilitatem cuiusquam ingenii tantam esse, quae difficultatibus hisce sufficientem responsionem opponere, &proinde aduersus illas terrae stabilitatem tueri queat, dummodo sese intra terminos doctrinae physicae contineat. SAGR.