# Systema cosmicum 418

Galileo, Systema cosmicum, QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/418

Motus progreßius & in equalis efficere potet, et aqua Sase contenta discurras. earum genere, quae continue de Lizza fusina aquam dulcem in Ciuitatis aduehentes huc commeant. Fingamus ergo, nauem quam modi, mediocri velocitate, placido cursu, aqua plenam, per Ei nam inuehi: sed postea seu vado haerentem, seu obiecto alio qua piam impedimento, retardari notabiliter. vbi aqua contenta non statim cum ipsa pariter naui perdet conceptum impetum; sed eo sur uato, versus proram currere perget, ibique notabiliter exaltabitum ad puppim contrà deprimetur. Sed si contrà eidem illi naui, in medio suo placido cursu, notabili cum augmento noua velocitas accesserit; aqua contenta, antequam nouum habitum induat, retenta lentitudine sua retro manebit, hoc est, versus puppim, vbi consequenter extolletur, ad proram vero deprimetur. Hic effectus indubitatus est & clarus, ac potest omnibus horis experimento comprobari. Vbi haec tria praecipue specialia in hoc tempore probe notari velim. Primum est, si facere velis, vt eleuetur aqua in alterutra vasis extremitate, non opus esse noua aqua; nec requiri, vt altem extremitate relicta decurrat ad alteram. Secundum est, aquam intermediam nec exaltari, nec deprimi notabiliter, nisi cursus nauigii fuerit velocissimus, & offensio, vel aliud impedimentum nauim detinens, sit fortissimum & repentinum; quo casu posset vel tota aqua non modò procurrere, sed etiam ex maiori parte nauigio effundi: idem etiam faceret, si, dum ea lente procedit, ex improuiso violentissimus impetus illam corriperet. Sed si placido cursui eius accedat mediocris aliqua retardatio, vel incitatio, partes intermediae (sicuti dixi) insensibiliter exaltantur ac deprimuntur: & reliquae partes medio viciniores, minus exaltantur, at magis, quae sunt remotiores. Tertium est, quod, sicuti partes circa medium, exiguam mutationem in exaltando deprimendoque sustinent, respectu aqua partium extremarum: ita contrà, multum eaedem currunt recurruntque respectu extremarum. Porro, vos ô mei, quod facit nauis respectu aquae à se contentae, quodque facit aqua contenta respectu nauigii continentis, praecise idipsum est cum eo, quod facit vas Mediterraneum respectu aquae ab ipso contentae; quodque faciunt aquae contentae respectu vasis Mediterranei ipsas continentis. Sequitur iam demonstremus, quomodo & qua ratione verum sit, quod mare Mediterraneum, & omnes alii sinus, & in summa omnes partes terrae, noueantur motu notabiliter inaequali, quantum uis tumuis nulla motio, quae regularis & vniformis non sit, eidem toti globo attribuatur. SIMP.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
