# Systema cosmicum 42.1-4

Galileo, Systema cosmicum, 42.1 to 42.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/42.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/42.1

derent ac separarentur inuicem, admissas aperto aditu marinas aquas tanto impetu irrupisse, vt vniuerso mari Mediterraneo terras inundarent: cuius si magnitudinem consideremus, sique speciei diuersitatem, quam Aquae Terraeque superficies eminus inspecta praebet, nin est dubium, talem mutationem à Lunae, si qui essent, incolis obseruari facillime potuisse: perinde ac à nobis Terrae inhabitatoribus similes alterationes animaduerti possent in Luna. Atqui nihil tale vnquam accidisse memoratur. Ergo nulla ratione dici potest, Caelestium corporum vllum esse alterabile, &c. SALV. Non ausim quidem affirmare, mutationes in Luna tam vastas accidisse: sed interim neque certus sum, nullas accidere potuisse. cumque talis mutatio non possit aliam nobis exhibere speciem, quàm variationem aliquam inter partes Lunę clariores & obscuriores haud scio, num qui extiterint in Terra tam curiosi Selenographi, qui per longissimam annorum seriem, tam exacta Selenographia nos instruxerint, ut inde certi simus, nullam vnquam talem contigisse mutationem in facie Lunae: cuius figuram non inuenio tenuius descrptam, quàm quod aliqui dicunt, eam repraesentare vultum humanum, alu rictum leoninum, alii Cainum virgultorum fascem humeris baiulantem. Ex hoc ergo, quod in Luna uel aliis Caelestibus corporibus nullae alterationes appareant, Caelum esse inalterabile, concludi minime potest. SAGR. Me uero nescio quis alius in hoc primo Simplicii argumento scrupulus vrget, quem eximi mihi cupio. Quaero igitur ex ipso, num Terra ante Mediterraneam inundationem generabilis & corruptibilis fuerit: an vero talis esse tum demum inceperit. SIMP. Erat utique generabilis & corruptibilis etiam ante: sed ista mutatioram fuit insignis, vt etiam in Luna notari potuerit. Quid audio? Si Terra etiam ante illam inundatioSAGR. nem fuit generabilis & corruptibilis, quid ni possit idem de Luna pariter, absque tali mutatione praedicari? Cur in Luna necessarium est id, quòd in Terra nihil intererat? SALV. Acutissima certe instantia. Sed mihi dubium est, anNon minus est impoßibile, corrump. Stellarum aliquam, ac totum globum terrestrem. Aristoteles. si nostri saeculi noua reperta Sidis. set, opinionem fuisset mutaturus. non Simplicius aliquantulum immutet mentem textuum Aristotelis & ceterorum Peripateticorum, qui dicunt, ideo se Caelum inalterabile statuere, cum in eo nemo generari corrumpiue viderit vllam Stellam.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
