Latin
42.5 to 42.8
Galileo, Systema cosmicum 42.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem Stella pars Caeli minor aliquanto, quàm sit respectu Terrae Civitas aliqua: quarum tamen innumerae sic destructae sunt, vt ne quidem earum vestigia remanserint. SAGR. Ego vero diuersum sentiebam, ac Simplicium ideo credebam hanc textûs expositionem dissimulare, ne Magistro suo condiscipulisque suis notam priore multò turpiorem impingeret. Ecquae vanitas est, asserere, partem Caelestem esse inalterabilem, eo quod in ipsa non generentur corrumpanturue Stellae? Quid igitur? estne, qui forte corrumpi viderit aliquem globum terrestrem, &alium eius loco regenerari? Nonne apud omnes Philosophos est in confesso, paucissimas in Caelo stellas, esse Terrâ minores; at multò maiores plurimas? Vnde, corrumpi Stellam in Caelo, non minoris momenti res est, quàm destrui totum globum terrenum. Itaque si ad generationem &corruptionem in Vniuerso vere introducendam necessarium est, vt corpora tam vasta quàm sunt Stellę, corrumpantur ac regenerentur, satius fuerit vt eam prorsus remoueas. Nam confirmo tibi, nunquam visum iri corrumpi globum terrestrem, aut aliud Mundi corpus integrale, sic vt, cùm per tot seculorum decursum nobis apparuerit, nullo sui vestigio relicto dissoluatur. SALV. Sed vt Simplicio plusquam satisfaciamus, eique, si fieri potest, errorem eximamus; affirmo, nostro seculo haberi accidentia, obseruationes nouas, ac tales, vt nihil dubitem, Aristotelem, si nostra viueret aetate, sententiam suam fuisse mutaturum. Id quod manifeste colligitur ex eius ipsius modo philosophandi. Nam dum scribit, existimare se Caelum inalterabile, &c. eo quod nihil ibi aut nouarum rerum generari, aut veterum dissolui visum sit, eo ipso implicite nobis cogitandum relinquit, quod si talium accidentium vnum ipse vidisset, contrariam sententiam amplexurus, &sensuum experientiam ratiocinationi naturali, vti par est, antepositurus fuerit. Nisi enim sensuum rationem habere voluisset, ex eo vtique, quod nullam mutationem sensu deprehendamus, de immutabilitate non fuisset argumentatus. SIMP. Aristoteles ratiocinationis suae principale fundamentum deduxit à priori, necessitatem inalterabilitatis Caeli per sua prinMaculae Solis, tota Asia &Africa midiores. Astronomi ab Antirychene confutati.