Latin
QUARTI
Galileo, Systema cosmicum 424
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo, vt in primo casu per experientiam videmus, acceleratio &retardatio, quamquam aequaliter omnibus vasis continentis partibus communicata, caussa tamen est, vt aqua contenta procurrat recurratque; quid putandum est futurum in vase mirabiliter adeo disposito, vt retardatio motus &accelerisim valde inaequaliter partibus eius contribuatur? Profecto dicere all possumus aliud, nisi quod maior &admirabilior aliqua caussa conmotionum in aqua, &magis inusitata sit inuestiganda. Et quamuis impossibile multis videri queat, vt machinis &vasis artifici albus effectus eiusmodi accidentis experiamur: non prorsus tamen id est impossibile: &est mihi huiusmodi machinae constructio, in qua sigillatim effectus mirabilium istarum motionis compositis ba, num ostendi potest. Sed quod ad praesentem materiam attine sufficiat id, quod hactenus imaginatione compraehendisse pote. SAGR.