Latin
425
Galileo, Systema cosmicum 425-2
Unproofread scanNot analysed yet
impressiones, exigua cum pertinacia &obluctatione recipiat, &per consequens, obsurissimum praebeat indicium, quod per effusionem ad alterutram extremitatem extollatur aut deprimatur. Sed in finibus marium, qui longissimo tractu ab Oriente porriguntur in Occidentem, haud paullo notabilior &inaequalior est acceleratio &retardatio, dum eius extremitas vna motum satis retardatum, altera velocissimum obtinebit. Secunda caussa est, aquae reciproca libratio, proueniens ab impetu, quem ipsa è motu receptaculi sui conceperat. Haec libratio, vt iam significatum est, edit vibrationes admodum frequentes in exiguis receptaculis: vnde resultat, quod, cum in motionibus terrestribus caussa resideat contribuendi aquis tantummodo Hhh modo motionem de 12. in 12. horas, cum semel tantum per den summe retardetur, &summe acceleretur motio receptaculorum nihilominus tamen altera caussa dependens à grauitate aquae, quam ad aequilibrium reduci quaerit, &pro breuitate receptaculi reciprocationes suas habet aut vnius horae, aut duarum, aut trium &c.