# Systema cosmicum 425-2

Galileo, Systema cosmicum, 425. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/425-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/425-2

impressiones, exigua cum pertinacia & obluctatione recipiat, & per consequens, obsurissimum praebeat indicium, quod per effusionem ad alterutram extremitatem extollatur aut deprimatur. Sed in finibus marium, qui longissimo tractu ab Oriente porriguntur in Occidentem, haud paullo notabilior & inaequalior est acceleratio & retardatio, dum eius extremitas vna motum satis retardatum, altera velocissimum obtinebit. Secunda caussa est, aquae reciproca libratio, proueniens ab impetu, quem ipsa è motu receptaculi sui conceperat. Haec libratio, vt iam significatum est, edit vibrationes admodum frequentes in exiguis receptaculis: vnde resultat, quod, cum in motionibus terrestribus caussa resideat contribuendi aquis tantummodo Hhh modo motionem de 12. in 12. horas, cum semel tantum per den summe retardetur, & summe acceleretur motio receptaculorum nihilominus tamen altera caussa dependens à grauitate aquae, quam ad aequilibrium reduci quaerit, & pro breuitate receptaculi reciprocationes suas habet aut vnius horae, aut duarum, aut trium &c.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
