Latin
431
Galileo, Systema cosmicum 431
Unproofread scanNot analysed yet
Ego tuis ipsius vestigiis insistens, arguo contrarium, &dico: aër multo tenuior est &fluidior aquâ, minusque annexus terrenae superficiei, cui si non alia caussa, certe grauitate sua, multo magis quàm leuissimus aër, ipsam premendo, adhaerescit: ergo multo minus aër terrae motionibus obsequi debebat: &proinde si terra illa ratione moueretur; nos habitatores eius, &ab ipsa, pari velocitate circumlati, perpetuum sentire deberemus ab Oriente ventum, intolerabili nos impetu ferientem. Quod autem hoc sequi debeat, experientia quotidie fidem facit. Nam si citatis equis solummodo per 8. vel 10. milliaria, aëre tranquillo currimus, ventus aduersus haud leuiter faciem impetere videbitur: quid ergo faceret rapidus noster cursus 800. vel 1000. milliarium per horam, contra aërem ab eo motu liberum? Atqui nullum nos tale accidens sentimus. SALV. Ad hanc satis speciosam instantiam respondeo, verum esse, quod aër tenuior sit leuiorque, &propter leuitatem suam Respondetur terrae minus adhaereat, quàm aqua tanto grauior, magisque corpuad instantiam allatam lenta: sed postea consequentia falsa est, quam ex istis conditionibus contra Gerdeducis: nimirum quod propter hanc leuitatem ac tenuitatem, terre tiginem glominùs adhaerentem, aër plusquam aqua immunis esse debeat &exbi terrens. emptus à motionibus terrae: vnde nobis, qui totaliter eum participamus, haec ipsius exemptio sensibilis esset &manifesta. cuius tamen contrarium accidit. Nam si bene meministi, caussa fluxus &refluxus aquae à nobis assignata, consistit in eo, quod aqua non obsequitur inaequalitati motûs receptaculi sui, sed impetum iam antem conceptum retinet, vt eum nec minuat, nec augeat eâ praecise mensurâ, qua in Aqua aëre suo receptaculo augetur minuiturue. Cum igitur in conseruatione aptior est ad &retentione concepti prioris impetus consistat inobedientia ad noconseru. inuum motûs incrementum aut diminutionem; id mobile, quod fuedum concerit ad hanc conseruationem aptius, accommodatius etiam erit ad deptum impemonstrandum effectum, qui ex illa conseruatione sequitur. Iam rum. vero quàm aqua disposita sit ad retinendam conceptam aliquam agitationem, quantumuis caussâ, quae motum illum impresserat, cessinte; monstrat nobis experientia marium à ventis impetuosis ex imo Corpora leuia facilius quidem mouentur qua grauia: sed sunt ad motum conseruandum mi nus aptas. Rationabilius est, aercircumferri raptu aspera superficiei terrae, quàm motu calesti. Confirmatur Vertigo terrae argumetro nouo sumpto ab aere. concussorum, quorum vndae, licet aëre tranquillato, ventoque es sante, diu tamen fluctuare pergunt, vt venuste cecinit Poëta fact Quali alto Egeo, &c.