# Systema cosmicum 435

Galileo, Systema cosmicum, 435. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/435

Et quamuis dici posset, totam aquam Mediterranei perpetuò fluere versus Herculeum Fretum; vt scilicet aquas tot flumium exoneratione conceptas, in Oceanum effundat: non credo tamen, illarum aquarum cursum esse posse tantum, vt per se solus notabilem adeo differentiam facere possit. id quod etiam ex eo manifestum est, cum videamus, in Freto Siciliae non minus aquam ad Ortum recurrere, quàm currere versus Occasum. SAGR. Ego, qui non aeque vt Simplicius, ad aliis potius quàm mihi satisfaciendum exstimulor, his quae de prima illa parte dicta sunt hactenus, acquiesco. Proinde, Saluiate, si pergere tibi commodum est, paratus auscultator adsum. SALV. Faciam vt iubes. velim tamen etiam audire, quid Simplicio videatur, eius ex iudicio coniecturam capturus, quid de scholis Peripateticis mihi promittere debeam, si discursus hi mei ad ipsorum aures accidernit. SIMP. Nolo, vt ex mea sententia metiaris aliorum iudicia. Nam, vt saepius dixi, ego minimorum vnus in hoc studii genere sum: & his, qui vltima Philosophiae penetralia sunt ingressi, ea possunt occurrere, quae non occurrent mihi, qui vix eam à limine salutaui, quod aiunt. Vtut sit, affirmo videri mihi, effectuum abs te memoratorum, ac speciatim illius vltimi, rationem sufficientem absque terrae mobilitate reddi posse ex mobilitate Caeli solummodo, vt nihil introducamus noui, nisi vt conuertamus id, quod ipsemet in medium adduxisti. Receptum est in scholis Peripateticis, elementum ignis, atque etiam magnam aëris partem, secundum conuersionem diurnam, ab Oriente versus Occidentem, in gyrum circumferri à contactu concaui Orbis lunaris, tanquam vasis ista continentis. Iam, ne à vestigiis tuis longius abeam, volo, vt determinemus, quod quantitas aëris de hoc motu participantis vsque ad summitatem altiorum montium pertingat: quin etiam ad ipsam quoque terram vsque Innersis argumentis demonstratur, motum perpetuum aëris ex Oriente in Occidentem, à motu Cali prouenire.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
