# Systema cosmicum 436

Galileo, Systema cosmicum, 436. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/436

Motus aqua dependens à metu CaliFluxus & refluxus dependere potest à Caeli morum diurvsque pertingeret, nisi montium eorundem obstaculis impeditum. Quod correspondet his, quae tu dicis: hoc est, sicuti affirmas tu, arem à iugis montium, circumdatum, in gyrum ferri ab asperitate terrae mobilis, nos è contrario dicimus, elementum aëris totum circumferri motu caeli, excepta illa parte, quae subiacet iugis montium, & ab asperitate immobilis terrae impeditur. Et sicuti tu dicebas, fore, vt hac asperitate sublata, tollatur etiam ille raptus aëris in gyrum; nos vicissim dicere possumus, remota eadem asperitate, totum aërem motionem suam esse continuaturum. Vnde, cum superficies vastorum marium sint laeues ac tersae, super illis continuatur Atque hoc in partimotus aurae, quae perpetuò ab Oriente spirat. bus Aequinoctiali suppositis, & intra Tropicos, sensui magis patet, cum ibi motus caeli sit velocior: & quemadmodum haec motio caelestis tantam vim habet, vt vniuersum aërem liberum secum ferat: ita magna ratione dicere possumus, quod eundem motum tribuat aquae mobili, cum ea fluida sit, ac immobilitati terrae non adnexa. Atque hoc tanto confidentius adfirmare possumus, cum ex confessione tua motus ille debeat esse perexiguus respectu caussae suae efficientis, quae cùm vno die naturali totum globum terrestrem obeat, multas milliarium centurias per horam conficiat oportet, maxime versus Aequinoctialem; cùm contrà in aestibus aperti maris, paucissimorum per horam milliarium sit. Atque ita nauigationes versus Occidentem commodae satis erunt & expeditae, flon modo beneficio perpetuae ab Oriente aurae, verum etiam ob cursum aquarum: à quo cursum forte fluxus etiam & refluxus proficisci poterit, mediante diuerso situ litorum terrestrium: in quae cum impingat aqua, potest quoque contrario motu retrò ferri: sicut experientia monstrat in cursu fluminum, quae, prout aqua in riparum inaequalitate partem aliquam aut foras prominentem, aut in sinum excauatam offenderit, ibi gyrantur, notabiliterque retroagi cernuntur. Hinc existimo, eosdem effectus, à quibus argumentaris ad mobilitatem terrae. eandemque mobilitatem pro caussa illorum effectuum adducis, pro caussa firma satis allegari posse, etsi terram stabilem retineamus, Caeloque mobilitatem restituamus. SALV. Negari non potest, discursum tuum satis esse & ingeniosum & probabilem; probabilem, inquam, in apparentia, non autem in existentia & realitate. Est autem ille duarum partium: in i prima reddit rationem continui motus aurae Orientalis, atque etiam similis motûs aquae: in secunda ex eodem quoque fonte caussam fluxus & refluxus vult deriuare.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
