Latin
439
Galileo, Systema cosmicum 439
Unproofread scanNot analysed yet
Quae res omnino repugnat intellectui meo, qui cum perspiciat, marium istum motum esse localem; &in sensus incurrentem; in immensa aquae mole factum, adduci non potest, vt subscribat luminibus, caloribus temperatis, prędominiis qualitatum occultarum, similibusque vanis imaginationibus, quae, tantum abest, vt sint, vel possint esse caussae fluxus, vt potius è contrariofluxus caussa sit illorum, dum scilicet facit, vt talia placeant ingeniis, quae sunt comparata magis ad loquacitatem &ostentationem, quàm ad speculationem &inuestigationem operum naturae secretiorum: quod genus homines, quidquid absurditatis in buccam, atque etiam in pennam venerit, proferre malunt, quàm eò adduci, vt proferant sapientem illam, ingenuitatis &modestiae plenam vocem, NESCIO. Solummodo quod vident; eandem Lunam, eundemque Solem, lumine suo motuque, &seu magno seu temperato calore, in minoribus aquae receptaculis nil quidquam operari; imò si ea velis calore attolli, necesse esse, vt paullò minus quàm efferuescere ea facias, &in summa non posse nos vllo modo reciprocationis marinae motum artificiose exprimere, nisi motu vasis; numquid vel inde persuaderi vnusquisque debebat, omnes res alias pro caussa effectus illius productas, esse vanas, esse phantasticas, &à vero prorsus alienas. Atque hanc ob caussam adfirmo, si verum est, vnius effectus vnam solam esse caussam primariam; quodque inter caussam &effectum firma sit &constans connexio; necessarium est, vt, quotiescunque videmus alterationem firmam &constantem in effectu, firma quoque &constans sit alteratio in caussa. Et cum alterationes fluxui &refluxui diuersis anni mensiumque partibus accidentes, habeant periodos suas firmas &constantes; dicere necesse est, regulatam alterationem iisdem temporibus in caussa primaria fluxuum &refluxuum Alteratio deinde, quae reperitur dictis temporibus inaccidere. reciprocatione marina; non in alia re quàm in earum magnitudine consistit; vt scilicet aquae magis vel minus eleuentur aut deprimantur; &impetu maiore minoreue currant. Ergo necessarium est, vt id, quod est caussa primaria fluxus &refluxus, dictis temporibus determinatis vim suam augeat minuatue. Iam verò conclusum est, inaequalitatem atque difformitatem motûs vasorum continentium aquam, esse caussam primariam fluxûs &refluxus. Ergo necesse est, vthaec disformitas de tempore in tempus magis difformetur, hoc est, min minorque fiat.