# Systema cosmicum 441

Galileo, Systema cosmicum, 441. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/441

SAGR. Est ergo, quod Deo gratias agam, qui obstiterit, ne desperatio tua sortiretur illum exitum, quem Orlando misero fabulae tribuunt; nec illum, quem forte non minus fabulose de Aristotele referunt; ne scilicet ego aliiue, rei tam reconditae, quàm desideratae, inuentione priuaremur. Oro itaque, vt quantocyus inhiantem auiditatem meam exsaties. SALV. Ecce me paratum, vt tibi satisfaciam. In eo eramus, vt inueniremus, qua ratione additiones & subtractiones vertiginis terrenae super motum annuum, iam maiore, iam minore proportione fieri queant: quae ipsa diuersitas, nec alia res vlla, poterat assignati pro caussa alterationum menstruarum & annuarum, quae in magnitudine fluxuum & refluxuum conspiciuntur. Iam considero, istam proportionem additionum & subtractionum vertiginis diurnae & motus annui, posse fieri maiorem minoremque tribus modis. Vnus est, si augeatur ac diminuatur velocitas motus annui, additiones & subtractiones à vertigine diurna factas, in eadem magnitudine retinendo. Cum enim motus annuus triplo circiter maior sit, hoc est, velocior motu diurno, (considerato etiam in circulo maximo) si de nouo illum augeremus, minorem alterationem ipsi praeberent additiones aut subtractiones motus diurni: sed econtra si illum faciamus tardiorem; cum maiori proportione ab eodem motu diurno alterabitur; ea ratione, vt quatuor velocitatis gradibus additis vel detractis ei quod cum viginti gradibus mouetur, cursus eius minus alteretur, quàm si iidem quatuor gradus adiungerentur vel detraherentur alicui, quod solummodo cum 10. gradibus moueretur. Secundus modus est, si additiones & subtractiones faciamus maiores aut minores, motum annuum in eadem velocitate retinendo. Id quod intellectu tam facile est, quàm est manifestum, quod velocitas aliqua 20. graduum plus alteretur, additis vel subtractis 10. gradiTertius modus est, bus, quàm additis subtractisue gradibus 4. si isti duo simul coniungantur, diminuendo motum annuum, & additiones subtractionesque diurnas augendo. Hucusque, sicuti vides, peruenire difficile non fuit: sed mihi laboKkk Quae difficillame nos intelligimus, Natura facillime conficit. Si motus annuus non alteraretur. cessaret periodus menstrua.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
