# Systema cosmicum 446

Galileo, Systema cosmicum, 446. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/446

Paratus sum obsequi tibi: sed plurium quàm vnia alteriusque sessionum negotium est, si praeter illas ad separatim tractandum reseruatas quaestiones, tot alias ad motum localem tam mobilium naturalium, quàm proiectilium pertinentes, adiungere libeat: quam materiam Academicus noster Lynceus diffuse pertractauit. Sed vt ad prius nostrum propositum reuertamur, quo declarare institueramus, mobilium circulariter à virtute motrice continue eadem manente, tempora circulationum esse praefixa & determinata, sic vt ea producere aut corripere sit impossibile; postquam id allatis exemplis & experimentis sub sensum cadentibus, nostraque manu tractabilibus ostendimus, possumus eandem veritatem etiam ab experientia motuum Caelestium Planetarum confirmare, in quibus eandem teneri regulam apparet, vt illi, qui per maiores mouentur orbitas, plus temporis in iis peragrandis consumant. Quae res obseruatu expeditissima est in Planetis Mediceis, qui suas circalouem reuolutiones breuibus temporibus absoluunt. Ita vt minime dubitandum sit, sed firmiter ac certo credendum, si Luna, exempli gratia, dummodo ab eadem facultate motrice moueri pergat, in circulos subinde minores paullatim retraheretur, fore, vt periodorum suarum tempora corripiendi dispositionem acquirat, ad modum illius penduli, cuius funiculum, in cursu vibrationum eius, breuiorem fecimus, hoc est, diametrum circumferentiarum confectarum ab ea, Iam noueris, id quod exemplo Lunae declaraui, contraximus. In memoreipsa essentialiter euenire, verumque depraehendi. riam nobis reuocemus id, quod iam à nobis cum Copernico conclusum est, possibile non esse, Lunam à terra separari, circa quam, absque controuersia, menstruo spatio mouetur: pariterque recordemur, globum terrestrem, semper tamen à Luna comitatum, circumferentiam orbis magni circa Solem, vno anno conficere, quo tempore Luna circa terram quasi 13. reuolutiones absoluit, quae reuolutiones eam vim habent, vt Lunam quandoque Soli propius admoueant, quando scilicet inter Solem ac terram constituitur; interdum verò satis longe dimoueant; quod sit, quando terra inter Lunam ac Solem versatur. in summa, vicina Soli Luna est tempore suae coniunctionis, & nouilunii: remota vero in plenilunio & oppositione: maxima vero remotio, maximaque vicinitas tantum inter se differunt, quanta est diameter orbis lunaris. lam pogl Iam si verum est, virtutem, quae terram ac Lunam circa Solem circumagit, in eodem semper vigore manere; sique verum est, idem mobile, motum ab eadem virtute, sed in circulis inaequalibus, arcus similes minorum circulorum breuiori tempore transmittere; necessariò dicendum erit, quod Luna, cum est in minore à Sole distantia, hoc est, tempore coniunctionis, arcus maiores orbis magni conficiat, quàm si est in maiori distantia, scilicet in oppositione & plenilunio.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
